Literary Note on the Earliest Scholastic Commentarii in Psalmos

by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 126

Ps. I, 3 (Glossula, Laon 17, f. 3a = Letbert, PL 21, 648 D):

Quia (L qui) dum tentationibus agitantur (L agitatur) quasi pulvis vento movetur. Quos (L quem) dum ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat, luxuria enervat, avaritia subicit, invidia dividit, tristitia prosternit, quot tentationum motibus urgentur (L urgetur) quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur.

Ps. II, 5 (Glossula 4b = Letbert 651 B):

Sed quia adhuc sumus in certamine, suis nos praeceptis non cessat admonere. Unde bene dicitur: "Praedicans praeceptum eius." Quia non praecepta sed praeceptum dicit, fortassis caritatem nobis innuit vel Evangelium (L in qua cuncta praecepta finiuntur).

Ps. II, 13 (Glossula 5a = Letbert 653 D—654 A):

Aliter (L om.). Modo dum districti iudicis ira differtur et peccator in desideriis animae suae laudatur, dum iustus tribulationes et angustias sustinet, quae malorum poena, quae iustorum gloria sit non apparet. Hinc est quod Ioannes Apostolus ait: "Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est." Tunc profecto apparebit quam fallax huius mundi fiducia exstitit, quam transitoria vita, quam brevis gloria, quam parva voluptas, quam falsa prosperitas et quam cito transiit quidquid hic carum et pretiosum fuit. Ergo infelices illi qui in talibus confisi sunt, beati autem (L add. omnes) qui confidunt in Domino.

Ps. III, 1—3 (Glossula 6b = Letbert 654 C—655):

Item, est alia lectio (L om.)... Hoc sancti martyres clamaverunt cum multiplicari Ecclesiae persecutores viderunt. Hoc praesens Ecclesia vel quaeque fidelis anima (L om.) clamare non cessat, quae in tempore pacis suae in (L om.) multis adversitatibus elaborat, dum [f. 6c] occulti hostis tentationibus agitur, dum prave viventium moribus gravatur, dum carnalium hominum apertas iniurias graviter tolerat et quorundam quasi iustorum sub imagine sanctitatis (L add. similationem) gravius tolerat (L portat). Quamdiu caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, et corpus quod corrumpitur aggravat animam et terrena inhabitatio (L habitatio) deprimit sensum multa cogitantem: quamdiu in hac periculosa et laboriosa vita manet, tamdiu dicere anima fidelis habet: "Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me" (L here adds a few phrases). Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tamquam ipsis vitiis insultantibus animae vel etiam diabolo et angelis eius per noxias suggestiones ut desperemus operantibus, verissime dicitur: "Multi dicunt (L dicent) animae meae, non est salus ipsi in Deo eius". Sed quisquis nos adversarius oppugnet quaeque tribulatio gravet, semper dicendum est (L add. quod sequitur): "Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum". Capitis nomine in sacro eloquio mens solet intelligi. Sicut enim a capite membra, sic sensus a mente reguntur. Tales superna bonitas libenter suscipit quos ad suum adiutorium humiliter suspensos (L confugere) cernit, et caput, id est mentem eorum dono gratiae suae elevat quos non in hoc saeculo, non in seipsis, sed in Domino Deo suo gloriari delectat. Hinc Apostolus nos admonet dicens: