Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 311
nec qualis sit distinctio diudicassent; schola Thomistica distinctionem rationis ratiocinantis seu virtualem cum fundamento in re ibidem adesse affirmavit, schola vero Franciscana ibidem esse distinctionem formalem seu inter a ratione distincta et realiter eadem existere aliquod medium tenuit. Quos theologos huius scholae si excipias Alexandrum Halensem O. Min. († 1245), Ioannem Pecham O. Min. († 1292), Richardum de Mediavilla O. Min. († ca. 1308), Guilelmum Guarrae O. Min. magistrum Scoti Oxonii nec quoad rem nec quoad terminos distinctionem formalem docentes , primus novam opinionem in hac materia S. Bonaventura O. Min. († 1274) proposuit docens personas divinas independenter ab omni rationis actione ab essentia divina distinctas esse non obstante summa divinae essentiae simplicitate . Illam distinctionem, licet eam termino technico "distinctio formalis" non nominaverit, tamen cum identitate reali in divinis congeneam esse implicite et reapse verificavit. At advertendum est S. Bonaventuram illam distinctionem ad casum memoratum limitare, ad differentiam nempe inter proprietates personales et divinam naturam et inter proprietates personales ipsas . Qua in doctrina S. Bonaventuram Matthaeus ab Aquasparta O. Min. († 1302) secutus est, qui circa annum 1280 scripsit et doctori Seraphico circa terminologiam nutuanti et haesitanti adhaesit .
Petrus Ioannis Olivi O. Min. († 1298) distinctione formali pariter usus est ad difficultates theologicas circa mysterium SS. Trinitatis solvendas . Attamen speculationibus abbatis Ioachim Florensis non solum circa aevum Spiritus sancti seu Evangelium aeternum secutus est, sed et eius influxum quoad opinionem circa mysterium SS. Trinitatis subiisse videtur, nam a fratribus sic dictae Communitatis de tritheismo accusatus est . De cetero cum S. Bonaventura docuit aliquod medium inter a ratione distincta et realiter eadem esse, sed eo modo ut Olivi magis identitati reali quam differentiae formali insistat. Insuper illam opinionem
B. Jansen, Beiträge zur geschichtlichen Entwicklung der Distinctio formalis, in: Zeitschrift für katholische Theologie 53 (1929) 344.
V. g. I. Sent. d. 5. a. i. q. 1 (I 111 ss.); d. 13. a. i. q. 3 (I 235 ss.); d. 24. a. i. q. 2 (I 423 s.); d. 26. q. 1 (I 451 ss.); d. 31. q. 1—2 (I 533 ss.); d. 33. a. i. q. 1 (I 571 ss.); d. 34. a. i. q. 1 (I 586 ss.); De myster. Trinit. q. 3. a. 1—2 (V 71 ss.); Brevil. p. i. c. 4 (V 213). — Cf. T. Szabó, De distinctionis formalis origine Bonaventuriana disquisitio historico-critica, in: Scholastica ratione historico-critica instauranda. Acta congressus internationalis Romae anno sancto MCML celebrati (Bibliotheca Pontificii Athenaei Antoniani 7) Romae 1951, 379—445.
B. Jansen, 333 ss.; cf. A. Stohr, Die Trinitätslehre des hl. Bonaventura, Münster W. 1923, 161.
Ib. 529 ss.
Quaestiones in secundum librum Sententiarum, ed. B. Jansen (Bibliotheca franciscana scholastica medii aevi IV), Ad Claras Aquas 1922.
B. Roth, 238—290.