Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 318
Stuttgartiensem auctorem huius opusculi Franciscum de Maironis nominare nullatenus negare intendentes maioris tamen ponderis codicem Vaticanum censemus, cuius scriptor optime notus plenam fidem meretur. Qui Henrici de Werla tractatum "De formalitatibus" eiusdem in I. Sententiarum Petri Lombardi Commentario subnectit, ut ipse in fine Commentarii asserit: "Et sic est finis huius primi libri Sententiarum editum et compilatum per reverendum Patrem Fratrem Henricum de Merla [!], Ordinis Fratrum Minorum, sacrae Theologiae magistrum necnon Coloniensem provincialem Ministrum, cui sit merces regnum Dei possidere. Amen, dicat omnis homo. Scriptum per me Fratrem Helffericum de Babenhusen, Ordinis Fratrum Minorum conventus Dyppurgensis, in venerabili conventu Bononiae anno Domini 1455." Sed iste Helfericus scriptor codicum et alias apparet existente olim codice, qui hodie deperditus esse videtur eiusdem Commentarii aliam posteriorem copiam eiusdem amanuensis continente, sicut in fine Commentarii legebatur: "Primus liber Sententiarum compilatus secundum Scotum doctorem subtilem Ioannis Duns per Henricum de Werle, scriptus per me Fratrem Helffericum de Babenhusen, Ordinis Minorum provinciae Argentinae, Custodem Rheni, de conventu Dyppurgensi, pro tunc magistrum studentium in Cesena. Octo vicibus scripsi eleganter" , necnon altero codice Ioannis Duns Scoti Commentarium super IV. Sententiarum tradente: "Expliciunt quaestiones magistri Ioannis Duns Scoti de Ordine Fratrum Minorum super IV. Sententiarum. Istius liber Domino succedat ut opto. Scriptum per me Fratrem Helffericum de Babenhusen Ordinis praedicti 1461 die 16. mensis Iunii" . Helfericus ergo de Babenhusen ortus provinciae Argentinae et quidem conventui Dieburgensi nomen dedit Frater Minor factus. Studia in Italia absolvisse videtur, quia se alias discipulum Fratris Marini de Castineano O. Min. fuisse testatur: "Explicit brevis tractatus De inventione medii secundum
intrinsecis Scoti et Francisci Maronis' ac in Codice Wratislaviensi Bibl. Univers. I Qu. 72, fol. 278r Formalitates Nicolai Lakmann O. Min. false attribuuntur Francisco Maironis secundum Explicit: "Et sic est finis tractatus De formalitatibus et distinctionibus Francisci Maronis scripti par me Guntherum A. D. 1445 in die Judoci Confessoris hora duodecima finiti", cf. L. Meier, Quibusnam 148; 25.
Stuttgart, Landesbibliothek H. B. X 10, fol. 133r, cf. L. Meier, Quibusnam 19.
Vat. lat. 1109, fol. 133v, cf. A. Pelzer, Bibliothecae Vaticanae codices manu scripti recensiti, Codices latini II, pars prior, Vatic. 1931, 725.
Clm 23965, fol. 1—175, cf. S. Clasen, Walram 117.
Ib. fol. 175.
J. Valentinelli, Bibliotheca manuscripta ad S. Marcum Venetiarum II, Venetiis 1868 ss. 65.