Zur Überlieferung des Quodlibet und anderer Schriften des Petrus Aureoli O. F. M.

by F. Pelster in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 410

Auch die Einteilungen stimmen sachlich und zum Teil wörtlich überein.

f. 127rb Ad questionem istam tria videnda sunt. Primum de altissima paupertate in se... An respiciat essencialiter pauperem usum...

Secundo videndum est utrum fratres minores, qui voverunt huiusmodi sanctam paupertatem ex hoc voto teneantur essentialiter ad quoslibet usus pauperes observandos.

Tertio videndum est, an fratres minores, etsi non ex voto paupertatis, tamen ex alio teneantur...

Editio 52. Respondeo: Primo utrum usus sit de essentia voti paupertatis.

Secundo utrum Minores paupertatem voventes teneantur ad istum usum ex voto.

Tertio videndum est, si non ex voto, quomodo tenentur.

Aus vielen anderen Stellen seien noch zwei ausgewählt, die zugleich zeigen daß der Text der Editio nicht eine Abkürzung durch irgendeinen anderen ist: Dafür ist, wie überall ersichtlich, die Übernahme viel zu frei und abweichend.

f. 127rb Circa primum considerandum quod circa eandem materiam possunt concurrere diverse virtutes: Unde circa rem possessam, quecunque illa sit, quia vel cibus vel indumentum vel domus, que sunt naturales divitie secundum Aristotelem primo Politice vel pecunia vel numisma, que innaturales, ut ibidem dicitur, concurrent paupertas, temperantia, humanitas <l. humilitas>, sufficientia.

f. 128vb An frater minor ad usus pauperes teneatur et ad quos usus et ex qua vi voti paupertatis. Dicendum quod ex vi voti obedientie, quam beato Francisco promittit, tenetur ad servandum usus pauperes, quos in regula beatus Franciscus preceptorie vel inhibitorie indicit. Huiusmodi autem usus sunt. Non uti denariis vel pecunia, quia dicitur firmiter precipio etcetera et multa alia ad usum pauperem pertinentia, que forsitan cadunt sub precepto, licet hoc determinare ad dominum papam pertineat.

Ed. 52. Circa primum dicendum quod circa eandem rem possunt esse virtutes diverse secundum Philosophum 1. Politice. Ergo circa unam rem: paupertas, temperantia, humilitas, sufficientia. Paupertas circa divitias nature, que sunt cibi et potus secundum Philosophum 1. Politicorum, et circa divitias fortune, et innaturales, que sunt pecunie et numismata privat solum dominium.

Ed. 55. Tertio unde tenetur frater Minor ad talem usum? Dico quod non ex voto paupertatis, sed ex obedientia tenetur ad aliquos usus pauperes puta de receptione pecunie vel alicuius ibi expressi. Observantia etiam tota regulae non cadit sub votum, sed solum illa tria et alia secundum quod cadunt sub istis tribus secundum quod declarat nova et vetus Declaratio. Vide eam.

Die angeführten Stellen dürften zum Beweis genügen, daß die Frage nicht eine einfache Abkürzung irgendeines Interessenten ist, sondern