Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 412

HENRICI DE WERLA, O.F.M. TRACTATUS DE FORMALITATIBUS

Textus*

I Sicut ex multis granis unus panis conficitur, sic ex multis formalitatum dictis hic praesens tractatus conficietur, in quo panis rudi stilo studentibus tradetur suavis ad manducandum. Cuius forma talis est, nam primo declarabuntur termini et hoc dupliciter: primo in communi [IA; IIA] secundo in speciali [IB; IIB]; tertio ponentur obiectiones et earum declarationes [III] .

A 1 Quantum ad primum videndum est primo de isto termino distinctio, qui communis est ad omnes distinctiones. Et dicitur, quod distinctio est relatio transcendens disquiperantiae intrinsecus adveniens. Et notanter dicitur ibi relatio ad differentiam absoluti, quia omne, quod dicitur ad aliud, est relatio. Distinctio dicitur ad aliud; ergo est relatio. Et notanter dicitur ibi transcendens, quia cum transcendens sit omne illud, quod circuit omne genus et non habet esse generis determinati et reperitur in Deo et in creatura. Cum igitur distinctio sit huiusmodi, sequitur quod distinctio est transcendens. Minor patet, quia in omni genere is praedicamentorum est distinctio et sic circuit omne genus inter ens et eius passiones; est distinctio et in divinis, ut patet de se. Et notanter

* Cf. the Introduction in Franciscan Studies 14 (1954) 310—322.

1-2 formalium] formalitatum Se; formalitatibus Ve 2 tractatus conficietur] c. tr. St O | conficietur] — Ve | panis suavis] Se | rudi] vidi St 3 est] erit St 4 et] potest St 5 secundo] primo St | tertio] secundo Va Ve 7 primo] — St 8 qui] quod O 10 ibi] — St 11 distinctio — relatio ] — Se 12 ibi dicitur] d. i. O | quia — transcendens ] — St | sit] sicut St 13 omne O fol. 113vb genus | esse] alicuius + St 14 et in creatura] — Se Ve St O 15 est] sit Se 17 eius] ens St | in divinis] in divinis + Se | ut — se] — St

Franciscus de Maironis O. Min., Conflatus in I librum Sententiarum d. 8. q. 1 (Ed. M. Hibernia, Venetiis, ap. L. de Giunta, 1519, 43b): "Hic sunt quattuor videnda: Primum, quid est distinctio; secundo, quot modis capitur distinctio; tertio, quomodo investigari potest distinctio; quarto, utrum in divinis sit distinctio".