Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 131
in alta — ut aiunt — directione, si ipse Righini operi, saltem in prima redactione, magistri nomen praefixerit, proprio neglecto. Nostrae opinioni non parum favet Series Ministrorum Provinciae Bononiensis, quae ut septimum exstat caput in utraque redactione (S 261—77, R 324—41). Scimus Sbaraleam seriem Ministrorum Provinciae Bononiensis texuisse, utpote scriptum distinctum et modo asservatum in Archivio O. M. Conv., Romae, ad XII Apostolos, cod. c. 90. Ex fragmentis editis innuitur identitas utriusque seriei. Eadem identitas conspicitur quoque inter alium scriptum Sbaraleae, scilicet Supplementum ad "Annales Waddingi" et Additiones ad nostram Provincia Bononiensis, de quibus posset quis dubium proponere illas auctorem habuisse Sbaraleam. Textus occurrit quando agitur de Montepaulo, pro Forum Livii, ubi S. Antonius Patavinus se recessit:
Magis credendum est hoc loco Marco Ulissiponensi Minoritae, qui ex antiquis monumentis Ordinis rem scire potuit, quam Leandro Alberto O. P. bononiensi, qui ex prava partialique vulgi opinione scripsit S. Antonium Patavinum fuisse in Monte S. Pauli mille passus extra Bononiam, cum degerit in Monte Pauli 8000 passus supra Forolivium... ubi adhuc cernitur parva sacra aedes... quo et ego puer a parentibus ductus sum, veneratusque et cellam quam ipse Sanctus incoluit... (In S. Antonii Patav. vitam P. M. H. Sbaralea, M.C., adnotationes, in Micellanea Franc., XXXI (1931), 138).
Quapropter, nisi haec quoque duo scripta, scilicet Series Ministrorum et Supplementum ad "Annales Waddingi", aestimari velint confecta potiori labore Righini et clariori nomini Sbaraleae concredita, innui potest et Sbaraleam operi exarando manum porrexerit adiutricem et contulisse quae sua scientia dictare valebat, ipsaque manuscripta litterarii sui scrinii suppeditasse. Rebus sic stantibus, conclusio eruitur quod si non soli Sbaraleae non est tribuenda Provincia Bononiensis, cum nobis compertum sit non levem laborem in opere conficiendo Righini aggressum esse, item neque soli Righini, si ipse explicite, saltem in prima redactione, in operis inscriptione tantummodo Sbaraleae
D. Sparacio, Series Min. Provincialium qui perantiquam Bononiae Prov. Ord. Min. Conv. inde ab initio administrarunt, in Comment. Ord. Fr. Min. S. Francisci Conv., XIV (1924), 98ss.