Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 133

2. 20 iunii 1268. Clemens IV circa controversiam Hugolinum de Senne inter et Fratres Min. Bonon. de bonis a Barufaldino relictis.

Clemens episcopus... dilecto filio Potestati Bonon. ... Olim inter nobilem virum Hugolinum de Senne nepotem dilecti filii nostri O[ctaviani de Ubaldinis] S. Mariae in via lata diac. card. ex parte una et Fratres Ord. Min. Bonon. et quosdam alios religiosos aliasque personas ex altera super quibusdam bonis quae fuerunt q. Barufaldini civis Bonon. ac q. Bolognisiae neptis eius et Guidonis nati dicti Barufaldini ex altera, materia quaestionis tandem cum super hoc inter partes coram te fuisset aliquando litigatum, idem h[ugolinus] omne ius et actionem quae in praedictis bonis competebant eidem, cessit Cardinali praedicto, Nosque postmodum negotium ipsum ad examen nostrum duximus revocandum; sed sicut accepimus, aliqua post huiusmodi revocationem fuerunt circa dictum negotium innovata, super quo tua circumspectio dicitur consulte ac utiliter providisse, intendentes igitur eamdem quaestionem fine debito — dante Domino — terminare ac paci partium providere, volumus et discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem negotio supersedere procures vel aliquam facias vel fieri permittas in hoc de cetero sanitatem(?) mandatum apostolicum in hac parte totaliter impleturus quod partes auctoritatis non oporteat circa id aliter interponi. Datum Viterbii, XII Kal. iulii... anno IV.

R 422, ubi praeficitur regestum: "Bologna 134... Clemente VI. Copia; certa lite col conv. di Bologna e gli eredi di Ugolino da Siena sopra alcuni beni di Barufaldino etc.". Quod bulla Clementi VI abiudicanda sit, videtur ex loco emissionis, nam Clemens VI sicut et Clemens V tunc Avenione versabantur, dum Clemens IV illis diebus revera Viterbi morabatur. Praeterea in documentis bononiensibus sub pontificatu Clementis IV, scil. an. 1267, mentio habetur Guidonis d. Barufaldini et in documenta an. 1286 dicitur conventum O. F. M. Calderariae constructum fuisse per d. Berofaldinum de Geremiensibus et d. Bolnisiam eius neptem, ed. a Bonav. Giordani, in Analecta Franciscana, IX, Ad Claras Aquas 1927, 34, 133; in Libro introitum et expensarum conventus bonon. signatur sub die 4 iulii 1282: "Pro d. Barufaldino et d. Bolnisia pro una piatanza lib. 51" (Bononiae, Bibl. Commun. Archigymnasii, cod. B. 490, p. 20). Quique Fratrum benefactores sepulturam habuerunt in coemeterio eorumdem Fratrum; cf. L. Frati, Libro delle sepolture nelle chiesa di S. Francesco in Bologna, in Miscellanea Francescana, III (1888), 104b. De card. Octaviano de Ubaldinis 1273 cf. C. Eubel, Hierarchia cath. medii aevi, ed. 2, I, Monasterii 1913, 52.