Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955

p. 135

conventus Bonon. in capitulo Lugi celebrato die 2 maii 1375 electus fuit — sed ignoramus utrum necne confirmatus fuerit anno sequenti — fr. Franciscus de Signorellis (Bononiae, Bibl. Commun. Archigymnasii, cod. B. 491, p. 97), de quo cf. L. Frati, Necrologio francescano di fr. Geremia da Bologna Min. Conv. del sec. XVI, in Miscellanea Francescana, V (1890), 63b. Nescimus qua ratione dubium de Brevis authenticitate proponi potuerit, eo vel magis quia haud facile sit cogitare quis et quo fine falsum huiusmodi adducere quiverit. Rerum adiuncta, de quibus in Brevi fit mentio, exposita invenies apud O. Vancini, La rivolta dei Bolognesi al governo dei Vicari della Chiesa (1376—1377) (Bibl. Storica Bolognese, XI), Bologna 1906, 16ss; cf. G. Mollat, Les Papes d'Avignon (1305—1378), éd. 8, Paris 1930, 162—4; J. Glénisson, Les origines de la revolte de l'état pontifical en 1375, in Rivista di storia della Chiesa in Italia, V (1951), 145ss.

5. 22 iulii 1373. Gregorius XI erigendi octo loca in partibus Romaniae facultatem concedit.

Gregorius XI . . . Ministro Romaniae Ord. Fratrum Min. Inter ceteros Ordines . . . Sane tua petitio nobis nuper exhibita continebat quod in Romaniae partibus tuo officio seu ministerio deputatis in pluribus terris et loco fideles catholici cum schismaticis pariter commorantes et quod ipsi schismatici multo plures sunt quam catholici praelibati, quodque nonnulli fideles partium earumdem ecclesias et loca cum officinis congruis pro conventibus fratrum dicti Ordinis, qui tam fidelibus quam schismaticis praedicent' verbum Dei et divina celebrent, in locis praedictis construere et aedificare desiderant, si super hoc apostolicae Sedis licentia concedatur, quare nobis humiliter supplicasti . . . Tibi aliqua loca nova pro eisdem conventibus in praedictis partibus recipiendi et aedificari faciendi licentiam tribuere dignaremur, Nos igitur . . . Tibi in partibus seu terris praedictis in quibuscumque civitatibus seu diocesibus octo loca recipiendi ac in singulis eorum construendi seu construei faciendi in locis tam congruis et honestis singulas ecclesias cum singulis campanilis, campanis, cimiteris et aliis officinis necessariis . . . Nulli ergo . . . Datum apud Villam novam Avenion. diocesis, XI Kal. augusti . . . anno III.

R 429s; cf. eiusdem Gregorii XI bulla (1 iul. 1373) huius tenoris pro Vicario et fratribus Vicariae Bosnensis, BF VI, 509, n. 1273, ubi invenies quae a nobis omissa sunt.

6. 22 martii 1390. Bonifatius IX visitantibus capellam beati Ludovici conf. in ecclesia fratrum Min. Cremonae, in eiusdem festo, annuatim duorum annorum et totidem quadragenarum indulgentiam largitur.