Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 137
Francisca q. Gregorii de Vulterris, natae mulieres bononienses, ad quas huiusmodi bona pervenisse noscuntur, aliquandiu cessarunt, prout etiam dictae mulieres ad praesens cessant a solutione summae memoratae, propter quod inter dilectum filium syndicum per dilectos filios Commune nostrae civitatis Bonon. pro petendis et exigendis domui sive conventui praedicto et illius fratribus relictis iuxta formam litterarum ... deputatum nomine domus seu conventus et Ioannis praedictorum ac eadem mulieres in cura saeculari dictae civitatis materia fuit quaestionis exorta. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat, hominum caritate plurimum modernis refrigescente temporibus, eleemosynae aliaque caritativa subsidia huiusmodi conventui pro eorum substentatione solito remissius ministrentur, ipse Ioannes, qui senio deditus et infirmitatum diversarum, prementibus incommodis corporis, virium destitutione laborat, de dicta domo vitae necessaria recipiat nullatenus condecenter, Nos igitur super his eorumdem domus, conventus et Ioannis statui ac indemnitatibus opportune providere volentes, fraternitati tuae ... mandamus quatenus si est ita, eamdem summam ... tam pro tempore praeterito quam etiam inantea, ipso Ioanne in humanis agente, per syndicos civitatis eiusdem, qui de illa, utpote eleemosynario suffragio, necessitatibus et indigentiae domus, conventus et Ioannis praedictorum providere habeant, exigi et recipi ac pro ea in iudicio et extra experiri, singula quoque alia pro praemissis ... auctoritate nostra decernas ... Non obstantibus ... Datum Florentiae, Kal. sept. ... anno II.
Arch. Status Bononiae, S. Francesco, Campione Rosso, V 353/5096, n. 6. Perg. orig., mm. 480 × 380, cum chorda et plumbo pendentibus; in plica: R gratis, Ambrosius; in dorso: Facultas procedendi contra quondam de Coltellinis in favorem fr. Ioannis ord. min. conv. Ex hoc originali exscripsit R 423s. Huius bullae textum retulimus, quia ex eius testimonio eruntur quaedam conclusiones circa mag. Ioannem Georgii de Cultellinis, clarum S. Theol. doctorem et concionatorem tunc famosum. G. Picconi, Serie cron.-biogr. dei ministri, 96, et B. Pergamo, in docta dissertatione I Francescani alla Facoltà teol. di Bologna (1364—1500), in Arch. Franc. Hist., XXVII (1934), 27—9, affirmarunt fr. Ioannem Georgii de Cultellinis evectum fuisse ad episcopatum Civitatis Castellanae an. 1414, indeque decessisse an. 1432. Fundamentum huius assertionis exstat bulla Ioannis XXIII, diei 19 sept. 1414: Dilecto filio Ioanni Georgii electo Civitatis Castell.: ... ad te ord. fr. Min. professorem ... convertimus oculos mentis nostrae ... de persona tua ... dictae ecclesiae providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem etc. Datum Bononiae'' BF VII, 485, n. 1344. Quidquid sit