Supplementum ad "Bullarium Franciscanum" Ex Quodam Opere Inedito I. H. Sbaralea Restituendum
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1955
p. 144
super his opportune speramus quod monitis nostris parebit et omnis iniuria ac quaerela cessabit. Te quoque, fili, in Domino exhortamur ut tu etiam, quantum in te est, operam des ad multuam caritatem et amicitiam retinendam, quamquam non dubitamus te iam sedulo facere ac fecisse. Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die 15 dec. 1473 . . . anno III. Subscriptio: L. Grifus.
Arch. Status Bononiae, S. Francesco, Campione Rosso, V 353/5096, n. 44. Perg. orig., mm. 360 \times 85. In dorso: Dilecto filio Commissario generalis Ministri in Provincia Brixiae ord. min. de Observantia; in R 431 tantummodo regestum traditur. Ex hoc autem Brevi novimus Commissarium generalem, utique primum penes Observantes Brixiae exeunte saltem an. 1473 iam institutum esse, potius quam an. 1474, ut habetur apud P. M. Sevesi, O. F. M., I Vicari e i Ministri Prov. della Prov. Bresciana dei Fr. Min. della Reg. Osserv., in Brixia sacra, V (1914), 106, 160, qui nomen quoque profert Commissarii, scil. fr. Petri Moro. Rerum vero adiuncta circa fratrum dissensiones, de quibus hic occurrit sermo, exponuntur ab eodem P. M. Sevesi, La congr. dei Capriolanti e le origini della Prov. dei Fr. Min. della reg. Osservanza di Brescia, in Arch. Franc. Hist., VII (1914), 120; Idem, La congr. dei Capriolanti . . . nella diocesi di Brescia, in Studi Franc., IX (1923), 252ss.
19. 26 ian. 1474. Sixtus IV fratres Prov. Brixiensis de Observantia admonet ut Commissario generalis Ministri obedientiam praestent.
Sixtus PP. IV. Dilecte fili . . . Debiti vestri et salutaris obedientiae est Commissario, quem vobis generalis Minister praefecit, honorem ac reverentiam exhibere eique in omnibus ad officium ipsius spectantibus prompte intendere ac parere, ut per salutarem obedientiam famulatus vester acceptior Deo sit, ne iugum in diversa trahentes Satanae locum detis. Hoc licet vos facere et facturos esse credamus, tamen quia ad boni operis exhortationem nulla superflua diligentia esse potest, per praesentes vos monemus in Domino apostolicaque vobis sub excommunicationis poena auctoritate mandamus, quatenus ipsi Commissario unanimes in praemissis obedire parereque debeatis . . . Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die 26 ian. 1474 . . . anno III. Subscriptio: L. Grifus.
Ibid., n. 45. Perg. orig., mm. 375 \times 100. In dorso: Dilectis filiis fratribus Provinciae Brixiae de Observantia; huius quoque Brevis in R 431 traditur tantummodo regestum. Cf. hic supra sub n. 18.
20. 24 iunii 1481. Sixtus IV concedit fratribus conventus S. Francisci Ferrariae facultatem "de consensu Vicarii gen. vestrae congregationis"