The Composition of the Sacraments According to the 'Summa de Sacramentis' and the Commentarium of St. Albert the Great
by C. Murray in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 3 · September–November 1956
p. 188
the other orders consists in the porrectio instrumentorum, and the form in the words spoken by the bishop. This doctrine is quite clear in both the Summa and the Commentarium:
Summa
Ostiarius: Ad aliud dicimus quod tunc imprimitur caracter quando datur eis clavis et dicitur eis: 'Sic agite tamquam rationem Deo reddituri pro rebus quae clavibus istis recluduntur.' In hoc enim est actus essentialis hostiariorum et hoc etiam est forma illius ordinis quam tunc dicit episcopus (G 202vb = F 28rb).
Lector: Ad aliud dicendum quod caracter imprimitur cum episcopus pronunciat formam ordinis huius super materiam circa quam est actus ordinis huius, scilicet cum porrigit librum dicens: 'Accipe et esto verbi Dei relator habiturus, si fideliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei bene ministraverunt' (G 203 = F 28rb).
Exorcista: Ad aliud dicendum quod tunc imprimitur caracter cum datur eis liber exorcismorum et dicitur eis ab episcopo:
'Accipite et habete potestatem imponendi manus super energuminos et cathecuminos' (G 203 = F 28va).
Acolythus: Ad aliud dicendum quod in verbis quae dicit episcopus cum dato accolito candelabrum imprimitur caracter quia in hoc est actus substantialis, ut dictum est, quia etiam ab hoc recipit denominationem (G 203rb = F 28va).
Subdiaconatus: Ad aliud dicendum quod tunc imprimitur caracter quando episcopus dicit verba formae huius ordinis et dat ei calicem vacuum et cetera vasa quorum usus est in confectione eucharistiae (G 203rb = F 28va).
Commentarium
Ad aliud dicendum, quod potestas non est completa nisi in actu suo ad quem est: et ideo ut notetur potestas completa dicit: Sic agite, etc. Et tamen est sensus iste: Habete completum et perfectam potestatem agendi. d. 24 a. 18 ad 4 (30, 54b).
... scilicet in forma huius orationis, quam dicit episcopus, quando traducendo potestatem et imprimendo characterem dat librum dicens: 'Esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene administraverunt ab initio.' d. 24 a. 21 sol. (30, 57b).
Dicendum, quod mihi videtur, quod imprimatur character cum datur candelabrum cum instructione significationis ad fugandas tenebras aquilonares, id est diaboli. d. 24 a. 25 sol. (30, 63b).
... ergo character huius ordinis tunc imprimitur, cum calicem a manu episcopi suscipit cum verbis ad hoc pertinentibus. d. 24 a. 26 contra (30, 65a).