The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 62
Sed hoc non potest dici quia officium istud nec claudit nec aperit, sed ipsa scientia. Sed propter hoc dicimus sicut dicit Praepositinus quod non est aliquis sacerdos adeo idiota quin habeat scientiam discernendi inter peccata naturaliter, cum habeat quilibet aliquam cognitionem de peccatis.
William of Auxerre definitely follows Praepositinus "quod scientia discernendi est clavis." Praepositinus has the following:
Quidam dicunt quod scientia discernendi inter verum et falsum et potestas ligandi et solvendi sunt duae claves. . . .
Magister dicit in Sententiis quod non omnes sacerdotes unam habent clavem. Sed potest dici quod quilibet habet, nisi sit omnino amens. Nullus enim talis est qui in aliquo non sciat discernere inter peccatum et peccatum, licet non sciat discernere in omni, et nullus est qui sciat in omni. . . .
Quod obicitur de bono clerico quod ipse habet scientiam discernendi, respondetur quod illa scientia non est in eo clavis, sed cum ordinibus fiet in eo clavis.
Alii sunt qui dicunt quod tantum una est clavis, scilicet potestas ligandi et solvendi; sed propter duos usus dicuntur duae. Sed hoc de auctoritate non habent; unde eadem facilitate contemnitur qua probatur.
Alii dicunt quod duae sunt claves, scilicet officium discernendi et officium ligandi . . . (Vat. lat. 1174, f. 60v)
Guy d'Orchelles likewise favors the opinion that 'scientia est clavis.'
Tertia autem est opinio, sicut Lombardi in Sententiis, quod scientia est clavis, sed accidentiale est ei esse clavem. Unde cum bonus clericus ordinatur in sacerdotem, eius scientia ante ordinem non erat clavis, sed in ordine fit clavis. (Cf. ed. of Van den Eynde, p. 141).
Hugh de Saint Cher rejects this opinion:
Alii dicunt et est antiqua opinio quod auctoritas discernendi est clavis, et differt ab alia clave scilicet a potestate ligandi et solvendi, sicut iudicium et iustitia . . .
Unde concedimus omnes rationes quibus probatum est quod scientia non est clavis, sed annexa clavi tamquam consiliarius, quia nec scientia est clavis, neque potestas naturalis est. Haec autem gratuita. . . .
Patet ergo quid sit clavis, scilicet potestas sive dignitas discernendi, vel exequendi, decretum quod datur in ordinatione tam idiotis quam sapientibus . . . (Cf. Paris Bibl. nat. lat. 3073, f. 151v—152r; and Paris Bibl. nat. lat. 1174, f. 91v—92r)
Alexander of Hales in his Glossa super Sententias comes closest to the opinion of our author:
Definitur «clavis» sic: Clavis est potestas ligandi et solvendi cum iudicio. In hac definitione ponuntur duo, scilicet potestas ligandi quod ponitur sicut materia, iudicium vero ponitur sicut forma. Scientia enim informat iudicium