Conflicts of Personality and Principle

by D. W. Whitfield in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 4 · December 1957–February 1958

p. 359

gracias refero pro magistro Willelmo Swan quidquit valui feci vti pro omnibus vestris continue faciam diligenter deprecans denique p. v. ut in omnibus vestris negociis prout hactenus fecistis placeat me introductorem vestrum et procuratorem omnimode deputare et ego quidquid expediet pro vobis curabo solicite tamquam pro me ducere ad effectum. Dominus vos augeat et conseruet pronus semper ad omnia grata v. p. pisis. die xx. Martij. Vestre paternitatis seruitor Nicholaus de Leonibus.

Letter v (fol. 106: 22nd March 1408/9 or 1409/10)

Serenissimo ac Invictissimo Principi et domino domino H. illustrissimo Regi Anglie et Francie ac domino Hybernie.

Serenissime princeps ac Invictissime domine, Maiestati Regie vertice nudato et flexu genu reuerencie honorem cum plenitudine deuotionis ad eandem. Non oblitus qui mihi clemencia Regia liberali largitate contulit beneficiorum, Victoriosissime Rex atque gloriosissime princeps, semper auidus attentusque perseuero si quomodolibet agere vel complere sufficerem, quod ante oculos vestre Regie maiestatis placere possit. Ob cuius intuitum et ymaginem eciam vestri Regni Incolas meis ullo umquam loco vel tempore carere aut indigere permitterem auxilijs, favoribus et consilijs opportunis et parvitati mee possibilibus. Verum quia relacione cuiusdam Anglici nomine Willelmi Swann aure dolenti percepi quod animo Regio instillatum fuerat me ea que desponderam Reverendo patri et domino fratri Johanni Zouch dei gracia Episcopo Landauensi in presencia Reuerendissimorum dominorum Wyntoniensis et tunc Bathoniensis Episcoporum minime tenueram uel seruaueram, exoro humilibus quibus possum precibus ut in fidem talis infamie regalis clemencia non veniat quia omnia et seruaui seruarique artissimis iussitionibus imperaui. Nisi forte querela consurgeret de hiis que ad iusticiam commutatiuam pertineret in ordine debitorum dandi recipiendique rationes circa que nec vestra Regia

Swann had possibly already departed from Pisa with Gregory, leaving Nicholas de Leonibus to look after his outstanding correspondence.

Nicholas de Leonibus was one of the signatories in 1406 of an Instrumentum confectum in Conclavi super unione Catholica (Wilkins, Concilia, III, pp. 286—8); he was present at the Council of Constance: cf. St Alban's Chronicle, 1406—20, ed. V. H. Galbraith, p. 7.

This letter from Pereto to Henry IV (a copy of which must have been procured by Swann) is difficult to date. It refers to Zouche's consecration (August 1408), so that the earliest possible date is 22nd March 1408/9; the reference to Pereto's visit to England might relate to his first visit (1407) or his second (1412); but since it is written from Pisa, whence Alexander V left for Rome in October 1409, the most probable date for the letter is 22nd March 1408/9.

Ms. carerere.