Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 129

enim pro opere iudicatur. Ergo peccatum in sola contritione dimittitur.

Contra: Dicit Ambrosius: Nemo a peccato purgatur nisi per poenitentiae confessionem. Ergo sola contritione non dimittitur peccatum.

Solutio. Ad primum, ut dicitur Job in fine, si antea non fuerit confessus, et Chrysostomus, Nullus purgatur. Septem dona Spiritus Sanctiper oppositum!

Unde cum timor sit recte contra superbiam, ideo distinguitur inter dona Spiritus Sancti. Sed dolor de peccatis non est proprie contra aliquod vitium, sed contra omnia, et ideo non distinguitur inter dona. Praeterea, dolor annexus est timori. Unde Eccl. I, Qui addit scientiam, addit et dolorem. Et ideo non debet distingui per se donum Spiritus Sancti aliud ab illis.

Vel potest dici et melius . . .

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod sicut amborum Spiritus Sanctus fluvius est, et dona Spiritus Sancti sunt sicut flumina irrigantia terram cordis nostri et sanctificantia et mundantia ab omnibus inquinamentis. Unde cum septem sunt capitalia vitia, septem distinguuntur dona Spiritus Sancti, quorum quodlibet directe est contra aliquod capitale vitium. Unde cum timor directe sit contra superbiam distinguitur donum Spiritus Sancti. Dolor autem de peccato non est directe contra aliquod vitium capitale, sed contra omnia. Unde non distinguitur per se donum Spiritus Sancti. Praeterea, dolor annexus est timori et annexus est scientia. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Unde non distinguitur unum donum per se.