Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 134
poenitentiae facta sit in caritate et aliqua in mortali, tanta illa pars quae facta est in mortali iteranda est vel recompensanda.
Ad id autem quod obicitur de lege Nazaraeorum, dicunt quidam quod vita Nazaraeorum non figurat vitam poenitentium sed religiosorum, quorum est facere non solum quod melius est sed quod securius. Unde si tales tangunt morticinium, totum debent iterare.
Sed haec solutio non est multum efficax quia tales et sine tactu morticinii debent continuare quod voverunt, nec aliter ipsi possent iterare nisi per voti continuationem, ad quod tenentur etiam sine tactu morticinii.
Propter hoc distinguendum est, nam quaedam est continua secundum tempus ut ieiunium diuturnum, celebratio missae, vel etiam ieiunium per mensem continuum. Talis poenitentia iteranda est a capite, si postquam incepta est interrupta fuerit. Unde quando mulieri quae multos corrumpit propter ornamentum capitis iniungitur ut per annum non lavat capuvel camisiam vel huiust
Solutio: Ad primum dicimus quod vita Nazaraeorum non significat communiter vitam paenitentium, sed solum vitam contemplativorum, quorum est nutrire capillos, id est bonas cogitationes, quorum etiam non est solum melius facere, sed etiam securius. Unde si viri contemplativi et perfecti tangunt morticinium, id est peccent mortaliter, eorum est totum iterare, quia sicut tenentur ad melius, ita ad securius. Unde, filiis Israel praecedentibus de mansione in mansionem, frequenter emergebant tribulationes, quae sunt, sicut dicit Origines, sicut sal quo salitur caro ne vermes peccatorum ebulliant. Per legem ergo Nazaraeorum non potest probare quod quaelibet paenitentia iteranda sit, sed solum paenitentia perfectorum. Langton, St. John's College, 57, f. 219a
Respondeo. Quaedam sunt opera talia quae non recipiunt interruptionem, quae
Respondeo. Aliquando imponitur alicui paenitentia continua secundum tempus, aliquando interpolata. Continua ut si mulieri quae multos corrupuit per ornamentum capitis sit datum quod non lavet caput usque ad annum. Si rumpatur, iteranda est paenitentia a capite nisi ille qui potest velit eam remittere.