Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 187

vero usque ad Christi secundum adventum (f. 2c) . . . (inter illigibilia verba videntur scripta nomina SS. Bernardini et Nicolai de Tolentino).

Sermones prooemiales: Sermo 1. «De novem privilegiis omnium beatorum in communi». Inc.: «Fecit Deus stellas et posuit . . . Gen. 1 c. haec verba scribuntur. Pro exordio totius operis et praesentis sermonis a doctoribus quaeritur, rev. patres, an qui in libro vitae scripti sunt . . . ab eo numquam deleri possint . . .» (f. 2c). — Sermo 2: «De XII privilegiis gloriae beatorum». Inc.: «Gloria haec est omnibus sanctis eius, Ps. 149 . . . Quaeritur utrum beatitudo ab omnibus electis aequaliter participetur» (f. 4d). — Sermo 3: «De XII privilegiis chorearum et tripudii omnium beatorum». Inc.: «Vidi civitatem sanctam . . . (f. 6c, illegibilia in summo folio). Expl. f. 8a: «Beatus Iacobonus de Tuderto dicit laudes has decantando: Iesu nostro amatore, Tu prendi el nostro core . . . Chi pago el bando per nui. Amen»; cf. L. Oliger, in Arch. Franc. Hist., XVII (1924), 149.

Post prooemium sequuntur sermones: 3 de S. Andrea (f. 9c), 2 de S. Nicolao (f. 14d), 2 de S. Ambrosio (f. 18c), 3 de conceptione Virginis, quorum ex primo sequentia exhibemus ad modum regesti transcripta, f. 23c:

“ . . . Per XV conclusiones ostendam qualiter a tali culpa ipsa b. Virgo fuit praeservata, quarum prima conclusio talis est quae dicitur conclusio venerationis, 2 desponsationis, 3 redemptionis, 4 comparationis (f. 23d), 5 meliorationis, 6 confirmationis, 7 electionis, 8 perfectionis, 9 subiectionis, 10 purificationis, 11 honorationis, 12 mediationis, 13 figurationis, 14 allegationis . . . Pro hac opinione est b. Hieronymus, b. Anselmus, b. Bernardus, b. Dominicus in tractatu quem composuit de corpore Christi contra haereticos, S. Thomas in I Sent., d. 44, a. 3 in solutione arg. 3, Richardus de S. Victore, Doctor Irrefragabilis Alexander de Hales, cuius doctrina per Ecclesiam, videl. per d. Alexandrum, solemniter est approbata, qui quamvis dixerat oppositum in III Sent. et in III parte Summae, tamen correptus a b. Virgine infirmitate quadam, a qua meritis ipsius b. Virginis est liberatus, composuit ad eius honorem opus mirabile in sex librum distinctum, et in fine tertii recitando miraculum revocat quidquit dixerat et affirmat ipsam sine originali fuisse conceptam . . . Doctor Subtilis qui ex sua subtilissima disputatione solemnem processionem ordinavit in Universitate Parisiensi, cui debet etiam interesse archiepiscopus cum tota Universitate celebrando officium in vesperis pariter et in Missa; mag. Nicolaus de Lyra in pluribus locis S. Scripturam commentando; d. Petrus de Candia d. p. papa Alexander V; d. Petrus Aureolus Ecclesiae cardinalis; mag. Franciscus de Mayronis; mag. Guilelmus Varo . . . Praetermitto Cyrillum Alexandrinum in tractatu contra Nestorium, Gerardum Odonem patriarcam Antiochenum, Landulphum archiepiscopum (?) neapolitanum, Ioannem de Basilea (?), Petrum Thomae, Guilelmum Ocham, Alexandrum Nequam, Thomam de Argentina (Quaedam alia nomina illegibilia in folio aqua maculato). — Quintadecima conclusio dicitur miraculorum declarationis . . . haec quinque miracula

A. Emmen, Un “Mariale” attribuito falsamente ad Aless. d’Hales, in Studi Francescani, s. 3, XVI (1944), 3—12.

A. Emmen, Het gethuigenis van Landulphus Caracciolo over Scotus’ dispuut ten gunste der Onbevlekte Ontvangenis, in Collect. Franc. Neerlandica, VII—1 (1946), 92—129.