Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 189
mialis..." (f. 1a). Dein post sermonum tabulam: "Rogatus quidem ut sermones quadragesimales quos b. Bernardinus s. memoriae composuit, breviores facerem, satis distuli, tum quia praepeditus negotiis aliorum librorum, tum quia timebam argui ut praesumptor..." (f. 2r).
C. Sermones Leonardi de Utino, O. P. Rubr. f. 93a: "Hi infrascripti sermones usque ad privilegium primum SS. MM. Fabiani et Sebastiani, quod incipit Gladium evaginaverunt etc. [scil. a f. 93a usque ad f. 123d] sunt mag. Leonardi de Utino, ord. Praed." — Sequuntur sermones in festo omnium sanctorum (f. 93a; cf. Leonardus de Utino, Sermones de sanctis, Venetiis 1475 [= ed.], f. 15a), in die mortuorum (f. 97c, ed. f. 21b), in festo S. Martini ep. (f. 103c, ed. f. 29b), S. Catharinae m. (f. 105c, ed. f. 32b), S. Antonii abb. (f. 109d, ed. f. 59c), annuntiationis b. V. (f. 112c, ed. 109d). Postremum vero sermonem in festo purificationis b. V.: "Impleti sunt dies... Luc. 2... B. Augustinus, sermone tertio..." (f. 118a) non invenimus in ed.
D. Sermones de sanctis anonymi. Rubr. f. 123v: "Hi infrascripti sermones usque ad privilegium S. Gregorii p., quod incipit Docti fulgebunt [scil. a f. 123d usque ad f. 228a] erant in festivo fr. Antonii Botontini, scil. quo ipse utebatur antequam composuisset opus De privilegiis sanctorum, quamvis non explevisset, et nescio si ipse composuit seu aliquis alius doctor, quia ibi rubrica non erat." — Sequuntur sermones 65 a festo SS. Fabiani et Sebastiani: "Gladium evaginaverunt... Hodierna die duplici solemnitate..." usque ad festum omnium sanctorum (f. 227a: "Beati qui habitant... Ad hoc ut ad civitatem Ierusalem").
E. Sermones diversorum auctorum. Rubr. f. 228a: "Hi omnes sermones inferius descripti sunt diversorum atque aliquorum auctorum." Francisci de Mayronis sunt sermones in festo S. Gregorii (f. 228a; Franc. de Mayronis, Sermones de laudibus sanctorum, Venetiis 1493, f. 135a, sed hic in festo S. Ambrosii), S. Matthiae apost. (f. 231b, ed. f. 60a), S. Lucae ev. (f. 232b, ed. f. 118c), annuntiationis Virginis (f. 251c, ed. f. 223d), in ascensione Domini: "Exultavit ut gigas... Quia duo sunt inter cetera" (f. 274c; cf. B. Roth, Franz von Mayronis, sein Leben, seine Werke, seine Lehre vom Formalunterschied in Gott, Werl in Westf. 1936, 262), in assumptione B. V.: "Multae filiae congregaverunt... Verbum illud exponitur de b. V." (f. 278d, sed huius sermonis, qui ultimus est in codice, exstant tantum 18 lineae, cum codex sit mutilus; cf. Roth, 263).
Antonii de Bitonto sermo de Spiritu S. in dominicali: "Si quis diligit me... Pro huius sacri et sancti evangelii" (f. 239b; Sermones dominicales per totum annum editi per fr. Antonium de Bitonto, ed. Bonetus Locatellus bergomensis, 1492, f. 81d—4b: Dominica Pentecostes, Sermo 28).
Anonymi sunt sermones in festo S. Francisci: "Videte manus meas... Luc. ult. c. haec verba scribuntur. Admiranda sunt opera." — De Spiritu S.: "Impleamini S. S... Antequam prosequar" (f. 241c). — De gaudiis et doloribus Virginis: "Mulier amicta sole... Apoc. 12 scribitur praesens verbum, pro cuius thematis evidentias (f. 244b). — De flagellis Dei: "Audivi vocem unius aquilae... Ego astrictus a vinculo s. caritatis" (f. 269a). — De distinctione angelorum et sanctorum inferius et superius: "Tota quod inter angelos et sanctos" (f. 277b), ubi legitur quoque: "Haec tradita sunt