Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 194

In utroque ergo textu occurit nota formula: "Haec verba scribuntur", in anonymo repetitur elogium Summae Alexandri, quod iam legimus in excerpto supra relato ex sermonibus De privilegiis sanctorum, De concept. Virginis, dein bini textus sat fideliter concordant etiam in partibus omissis. Quae consonantia magis facienda est ex eo quod in priori textu non declaratur fons ex quo hausta est doctrina.

Omnibus igitur perpensis, si ex una parte argumenta certa adduci nequeunt pro abiudicandis sermonibus Bitontino, ex altera vero si valida aestimantur indicia a nobis proposita et fides praestetur notae historicae Ms. Neapolitani asserenti fr. Antonium illis sermonibus usum fuisse, concludi licet magna cum probabilitate Bitontinum eosdem composuisse aut collegisse. De cetero obvium omnino videtur fr. Antonium, sui temporis praedicatorem sat famosum, habuisse quoddam sermonarium etiam pro festis sanctorum aut saltem tractanda collegisse antequam aggrederetur opus De privilegiis sanctorum. Non caret valore — saltem pro nobis-factum quod sermones de quibus veritute quaestio, incipiant plus minusve ubi obrumpuntur, ratione praeventae mortis auctoris, sermones authentici et elaborati De privilegiis sanctorum, ita ut e sermone Epiphaniae (6 ian.) transitus fiat ad sermonem in festo SS. Fabiani et Sebastiani (20 ian.).

In praecedentibus diximus fr. Antonium composuisse aut collegisse sermones in f. 123d—228a, eo quod deteximus notabilem sermonum partem mutuatam fuisse, tacito nomine fontis, ex Iacobo a Voragine O. P. († 1298). En sermones pro quibus auctor hausit ex Voraginensi:

Sermo in festo SS. Fabiani et Sebastiani (f. 123d; Iacobus a Voragine, Sermones de sanctis [= Vor.], Venetiis 1573, f. 80r), S. Vincentii m. (duo serm., f. 125b, 126c; Vor. f. 90r, 93r), S. Agnetis (f. 128a, Vor. f. 85v), conv. S. Pauli (f. 132a, Vor. f. 100v), S. Agathae (f. 140a, Vor. f. 111r), Cathedrae S. Petri (f. 141c, Vor. f. 116v), SS. Angelorum (f. 154b, Vor. f. 367v bis), S. Hieronymi (f. 158d, Vor. f. 376v), Invent. S. Crucis (f. 162c, Vor. f. 203r), Ascens. Domini (f. 164d, Vor. f. 213r), Pentecosten (f. 167b, Vor. f. 225r), Trinitatis (f. 168c, Vor. f. 236v), S. Ioan. Bapt. (f. 183c, Vor. f. 245r), SS. Petri et Pauli (f. 188d, Vor. f. 256r), S. Laurentii (f. 192c, Vor.

In sermone Bitontini in honorem S. Antonii Patavini ed. a D. Scaramuzzi, in Studi Francescani, s. 3, IV (1932), 510, legitur: "Quod patet ex vitae suae privilegiis non solum dictis, sed et multis aliis, sicut legi potest in libro quem edidi De privilegiis sanctorum." Cum inter sermones certos De privilegiis sanctorum (f. 1a—8ob) nullibi habeatur sermo de S. Antonio, concedi fas est Bitontinum alia quaedam exarasse eiusdem operis, quae forte — morte praeveniente — ad ultimam perfectionem perducere nequivit.