Damascenus Latinus on Item 417 of Stegmueller's Repertorium Commentariorum

by E. M. Buytaert in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 50

tractetur; in secunda vero de principiis formarum abstractarum, quae angeli vel intelligentiae nominantur, et de principiis caelestium corporum in speciali tractetur; in tertia vero de principiis elementarium corporum et mixtorum; in quarta vero de principiis animalium et cunctorum viventium, et de materiis et formis eorum, ac tandem in homine totus tractatus terminetur.

In omnibus autem intendo opinionem Aristotelis et philosophicam doctrinam cum veritate fidei concordare, quoniam in paucis dissonant et discordant, prout in sequentibus apparebit.

Vocetur autem Tractatus iste DE PRINCIPIIS, cuius discursus sub xxiiiior capitulis continetur.

[CAPITULATIO]

LIBER PRIMUS: DE MATERIA ET FORMA IN GENERALI.

Primum capitulum, in quo positis quatuor opinionibus de materia et forma, narratur conclusio intenta.

Secundum capitulum, in quo inducuntur rationes ad praedictam conclusionem, quae auctoritatibus innituntur Augustini, Aristotelis et Commentatoris.

Tertium capitulum, in quo ponuntur tres rationes quae ex seipsis habent evidentiam, quamvis a praedictis etiam philosophis tangantur.

Quartum capitulum, in quo inquiritur utrum a lege aliarum formarum, quae est superius posita, rationalis anima sit excipienda.

Quintum capitulum, in quo inquiritur quid de formis actualibus sit tenendum.

Sextum capitulum, in quo solvuntur dubia quae videntur praedictis obviare, et multi passus philosophiae exponuntur ex praedeterminatis.

LIBER SECUNDUS: DE PRINCIPIIS CONSTITUTIVIS, MATERIA SCILICET ET FORMA, QUID EX IPSIS PONENDUM SIT IN INCORRUPTIBILIBUS ENTIBUS, VIDELICET IN SUBSTANTIIS SEPARATIS ET CORPORE CAELESTI.

Primum capitulum, quid de abstractis substantiis philosophi senserunt.

Secundum capitulum, quid de his substantiis catholice tenendum sit.

Tertium capitulum, ubi inquiritur quid de istis principiis, materia et forma, poni debet secundum viam catholicam in substantiis separatis.

Quartum capitulum, quid senserunt Aristoteles et suus Commentator de anima et corpore caelesti.

Quintum capitulum, quid senserunt de toto animali caelesti, et in quo opinio Avicennae discordat ab eis.

Sextum capitulum, quid de corporibus caelestibus et de motoribus (17b) eorum secundum veritatem catholicam sit tenendum.

LIBER TERTIUS: DE FORMIS ET MATERIIS ELEMENTARIUM CORPORUM, ET CORPORUM MIXTORUM.

Primum capitulum, de conditione elementaris formae.

Secundum capitulum, de materia elementorum.

Tertium capitulum, de formis mixtorum.

Quartum capitulum, de materiis eorum.