Complementary Note on the Early Scholastic Commentarii in Psalmos
by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 167
Pseudo-Wurzbourg
In Ps. 143, 3 (PL 142, 512 B)
Domine, quid est homo? ... Sub interrogatione et despectu pronuntiandum est Quid est homo: quasi pulvis, qui vento flante nullam habet firmitatem.
Quia innotuisti ei, i. e. inaestimabile deitatis arcanum per assumptam carnem rectis fide ostendisti.
Simili modo interrogandum est: Aut filius hominis? Et iterum respondeatur: Quoniam reputas eum, utique in ovibus tuis, in numero praedestinatorum.
In Ps. 143, 5 (ib. 512 D)
Domine, inclina caelos tuos et descende. Inclinatio caelorum fuit, quando ad hominem virtus et honor supernorum descendit, scil. Filius Dei.
In Ps. 143, 7 (ib. 513 A)
Emitte manum tuam de alto ... Hic ad Patrem verba convertit, quem venire deprecatur, ut liberaret mundum de alto, id est de potestatis excelso, ubi cum Patre regnat parilitate virtutis et unitatis substantiae; de aquis autem, id est de populis undosis et quasi procella concitatis; de manu filiorum: de his qui fidelibus parcere nesciunt, quia de diabolo generantur qui filiis Dei adversantur. Recte igitur diaboli filii alieni dicuntur a filiis Dei, quia hereditatem cum ipsis in caelo nullam habent.
Quorum os locutum est vanitatem... Os eorum vana loquitur, quoniam a divinis regulis discrepare praesumunt: vanum est enim omne quidquid veritati contrarium est
Dextera reproborum, prosperitas ipsorum, unde elevati licentiam sibi peccandi assumunt.
Remi M
In Ps. 143, 3 (PL 131, 825 C)
Aliter: Domine, quid est homo? Remigius: Sub interrogatione et despectu dicendum est Quid est homo: quasi pulvis, qui nullam habet firmitatem.
Quia innotuisti ei inaestimabile deitatis arcanum.
Aut filius hominis? Idem respondeatur: Quia reputas eum in ovibus tuis, in numero praedestinatorum.
In Ps. 143, 5 (ib. 826 B)
Aliter: Domine, inclina caelos. Remigius. Inclinatio caelorum fuit, quando ad hominem honor supernorum descendit.
In Ps. 143, 7 (ib. 827 A)
Aliter: Emitte manum tuam. Remigius. Manum dicit Salvatorem, quem venire deprecatur, ut liberet mundum de alto, id est de potestatis excelso;
de aquis, id est de populis undosis et quasi procella concitatis; de manu filiorum alienorum, qui fidelibus parcere nesciunt et diabolo generantur.
Quorum os locutum. Ideo rogo de doctrina eorum eripi, quia os eorum locutum est vanitatem, mendacium scilicet, non veritatem: vanum est enim quidquid veritati contrarium est...
Vel dextera, id est, prosperitas ipsorum, unde elevati licentiam sibi peccandi assumunt.