Historical Notes Concerning Ten of the Thirty-One Rigoristic Propositions Condemned by Alexander VIII
by S. Pera in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 40
various explanations which indicate that the fear of hell is not a sin, the text from which proposition 14 was extracted, thus occurs:
Hinc item laudatus timor [servilis gehennae], licet infusum ac supernaturalem fidei actum frequenter praesupponat, non est tamen ipse actus infusus aut supernaturalis. Quod fidem istam frequenter supponat, diserte tradit sanctus Augustinus . . .
Dico timorem hunc non posse esse sine aliqua fide, et fidem infusam ab ipso frequenter supponi. Haec enim non semper supponitur. Etenim haeretici etiam, quin et quidem pagani, a quibus remotissima est infusa fides, gehennam timent et timuerunt. Sufficit ergo animalis fides, et quaevis humana credulitas aut persuasio, qualem carnalibus Iudaeis infuisse scribit in libro De spiritu et litera, cap. 32 sanctus Augustinus. Addo etiam illum, qui fidem infusam praesupponit, non esse infusum aut supernaturalem. Quod enim non ex speciali Dei per Iesum Christum dono, sed ex proprio sui amore, adeoque ex puro libero arbitrio nascatur, est supra ostensum ex sancto Augustino. Et res ipsa clamat. Nam qui aeque de infligenda peccatis suis per iustum et optimum Deum gehenna, ac de infligendo per hominem Regem capitali supplicio non dubitat, utrumque malum non potest non aequaliter, immo istud longe magis fugere et horrere. Licet porro timor ille non sit infusus, est tamen a Deo incussus actus, quarum divinarum causalitatum differentiam exponere non spectat ad quaestionem praesentem. Gehennae metum, uti sanctum et Dei donum laudari vario sancti Augustini et aliorum Patrum testimonium novi: nempe, non omni istius mali metus est servilis; aliquis etiam castus est, qualis fuit in Adam ante lapsum, et in multis postea Sanctis, timentibus illud, non quia ipsis durum sit, sed quia intellectualis creaturae a naturali eius fine separativum.
Lupus continues by refuting the second error of Luther, which is that attrition conceived from fear of hell is a sin. Against this error the author proposed the teaching of the Council of Trent, session 14, chapter 4 which states that such attrition does not make one a hypocrite and more of a sinner, but is a true gift of God and impulse of the Holy Spirit.
In concluding this chapter the Augustinian refers to two movements in the soul of the penitent: the one a fear of hell or of other punishments from which imperfect contrition is commonly conceived; the other, the attrition itself conceived from this fear. On the latter Lupus writes:
Hanc definit [Concilium] esse motum, non dumtaxat utilem, sed et, licet non perfectam, tamen veram contritionem, Spiritus Sancti donum et impulsum, actum non incussum, sed infusum, impetrandae peccatorum remissioni praeparationem cum Sacramento aptam et omnino sufficientem. Quae omnia coece ac impie Lutherus impugnarat.
DENZINGER, n. 897—898.