Historical Notes Concerning Ten of the Thirty-One Rigoristic Propositions Condemned by Alexander VIII

by S. Pera in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 42

peccatores peiores facere, anathema sit." Caeterum, an supernaturalis sit timor gehennae necne ab ipso non decernitur, neque ex hoc canone colligi potest, sicuti neque etiam ex alio loco, nimirum sess. 14 de poenitentia, capite 4, ubi ait: "illam vero contritionem imperfectam, quae attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat cum spe veniae, declarat non solum non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum non adhuc quidem inhabitantis sed tantum moventis."

Quidem scio aliquos, qui contra P. Lupum scripserunt hoc Tridentini testimonio uti ut minus acutis persuadeant timorem gehennae esse supernaturalem, sed profecto ipsi insigniter hallucinantur, nam Concilium agit de attritione quae ex timore gehennae concipitur, quam contra Lutherum declarat non solum non facere hominem hypocritam etc., sed etiam donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum etc., ex quo manifeste patet, quod illi qui ex hoc loco timoris gehennae supernaturalitatem probant, causam cum effectu imperite confundunt: effectus, nempe, metus gehennae est attritio, ipse autem metus gehennae est causa seu motivum attritionis.

Nec ratione destituitur propositio quia si timor gehennae esset supernaturalis, vel esset quoad substantiam, vel quoad modum, at neutro modo est supernaturalis, ergo, etc. Maior est certa; minor probabilis: non est supernaturalis quoad substantiam, quia qui timet habet pro fine proprium commodum, nempe, fugam mali; nec quoad modum, quia oritur ex puro arbitrio, nec indiget auxilio supernaturali quo eliciatur, ergo, etc.

Huic doctrinae consonat S. Thomas 2. 2. q. 19, art. 9, timor servilis, inquit, non est numerandus inter dona Spiritus Sancti, licet sit a Spiritu Sancto. Similia habet articulo 5 in cuius commentario Petrus de Aragonia scribit quod, supposita divina revelatione, qua poenae supernaturales manifestantur, potest homo sine alio auxilio ex parte voluntatis metuere ac fugere gehennam etc. Haec Petrus de Aragonia. In quo sensu dicit etiam P. Lupus, ut a principio dixi, timorem gehennae infusum ac supernaturalem fidei actum frequenter praesupponere, et pag. 75 dicit hunc gehennae timorem non esse infusum et supernaturalem, propterea "quod non ex speciali Dei per Iesum Christum dono, sed ex proprio sui amore, adeoque ex puro libero arbitrio nascatur," et mox, "licet porro," inquit, "timor ille non sit infusus, est tamen a Deo incussus actus;" qui demum sic concludit, "gehennae metum, ut sanctum et Dei donum laudari vario S. Augustini et aliorum Patrum testimonio novi."

Quod si P. Lupus damnandus est propterea quod in illo libello dissertationis dogmaticae etc. scripserit timorem gehennae non esse supernaturalem, graviori censura notandi essent Scotus, Dominicus Soto et Melchior Canus qui docuerunt attritiones naturales dari posse quae in sacramento poenitentiae ad iustificationem sufficiunt. Certe Scotus in 4 dist. 14 quaest. 2 docet quod peccator existens in peccato potest ex puris naturalibus habere attritionem de peccato omnibus circumstantiis circumstantionatam, ut ipse loquitur, ac licet noster Gregorius Ariminensis illum reprehendat dist. 27 art. 3, ubi ostendit expresse contrarium doceri a SS. PP., nullus tamen hac de causa Scotum damnavit. Similiter Scotus in 4 dist. 17, quaest. 2, art. 5