Historical Notes Concerning Ten of the Thirty-One Rigoristic Propositions Condemned by Alexander VIII

by S. Pera in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 48

ordinis demonstrationem, quem tot saeculis tam eximium ac salutiferum censuit Ecclesia, unum alterumve dumtaxat proferemus testimonium.

Ac primum, S. Gregorius Magnus Hom. 26 in Evang. : "Videndum est quae culpa praecessit aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos Pastoralis sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum aeterni arbitrium sequitur iudicis." Similiter, Innocentius I in Epistola I Decret. ita scribit "Coeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lachrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem." Denique, S. Leo Epistola 91 haec habet: "Mediator Dei et hominum Homo Christus Iesus, hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad Communionem Sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent."

Ordinem vero hunc non consuetudo, non politia, aut institutio Ecclesiae induxit, sed ipsa Christi lex ac praescriptio, natura rei idipsum quodammodo dictante, quod Synodus Tridentina indicare videtur, dum dicit, sessio 14, capitulum 5 : "Cum sacerdotes a Christo constituti sint iudices, incognita causa iudicium exercere atque in poenis iniungendis aequitatem servare non possunt." Deinde, "si erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat, medicina non curat." Ac demum S. Eligius Hom. 4 : "Quicumque peccando factus est Deo inimicus, nisi satisfaciendo non potest reconciliari ut fiat amicus." Atque, "adeo unusquisque vestrum ad se rediens," inquit idem Hom. 16, "consideret si per amaritudinem poenitentiae Deo satisfacerit pro suis offensis ac delictorum maculis; nam licet ministerium reconciliandi Episcopali auctoritate complere velimus, tamen nisi Spiritus Sanctus, per cuius invocationem istud officium agitur, corda vestra intrinsecus purificata invenerit, a reconciliationis gratia vacui remanebitis."

Patet itaque quod confessio peccatoris ad hoc potissimum servat, ut detecto sacerdotibus tamquam medicis ac iudicibus a Christo constitutis, peccati vulnere et crimine, ipsi congruas adhibeant poenitentias medicinales ac satisfactorias, quibus et pravae voluntatis vitium, atque ita peccati malitia curetur, et divinae iustitiae satisfiat: ac demum, ita dispositus, idoneus fiat quin Deo et Ecclesiae per Sacerdotis ministerium reconcilietur.

Thus is recognized the place from which our 16th proposition was drawn. We notice the change, namely, the addition of the words "praemittendi satisfactionem absolutioni." Where the term ordo of the above text has a broader extension, in the condemned proposition it is limited

MIGNE, Patrologia latina, vol. 76, col. 1200.

Ibidem, vol. 3, col. 1030. n. VII.

Ibidem, vol. 54 col. 1011. In the new order it is epistle 108 "ad Theodorum Foroiulianensem episcopum."

DENZINGER, n. 899.

MIGNE, Patrologia latina, vol. 87, col. 610.

Ibidem, vol. 87, col. 652.