Historical Notes Concerning Ten of the Thirty-One Rigoristic Propositions Condemned by Alexander VIII
by S. Pera in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 55
Obicitur etiam: Quod si haec ita se habent, cur ergo Ecclesia moderna non curat practicari poenitentiam pro quolibet peccato mortali ante absolutionem?
Ad quam obiectionem respondetur: Ecclesiam in nullo concilio universali aut particulari approbasse praxim absolvendi post confessionem criminum, nulla praevie ad absolutionem facta poenitentia; sed refrigescente paulatim caritate, a tribus aut quatuor saeculis antiquus rigor est relaxatus: ita ut soleat impendi absolutio in confitentibus, de quorum contritione confessario sufficienter constat etiam ante impletam poenitentiam, sic tamen ut si non constet de illa sufficienter, etiam nunc absolutio differatur, ut interim magis probetur dispositio poenitentis. Hanc praxim autem pia Mater Ecclesia filiorum infirmitati indulgens tolerat, ita ut nunc simul ac iudicatur poenitens contritus ac poenitentia iniuncta est, communis absolutio impendatur, et ei Corporis Christi communio tradatur. Quid, dico, poenitentia iniuncta? Sane, quod iam communiter pro gravissimis delictis imponitur, ne nomen quidem poenitentia meretur, quia in eo nihil poenale est. Quinimo tanto horrori nunc est poenitentia, ut si centesima pars poenae, quae a sacris canonibus pro certo delicto olim imponebatur, pro eodem iam imponeretur, forte vix centesimus, ne dicam millesimus confitentium sua peccata, eam acceptaret. Adeo ut non tantum ordo poenitentiae sit inversus, sed pene ipsa poenitentia subversa, et quodammodo evanida nomenque poenitentiae hominibus carnalibus factum odiosum, in nomen confessionis sit mutatum; quam confessionem heretici nostri temporis non sunt veriti appellare carnificinam et conscientiarum lanienam, asserentes sufficere propositum novae vitae, ut quis agat poenitentiam ab evangelio praescriptam. Unde non est mirum, quod Ecclesia toleret impendi absolutionem post auditam confessionem, et impositam levem poenitentiam; quia si hoc saeculo corrupto exigeret poenitentiam proportionatam peccatis, et eius impletionem ante absolutionem, forsan multi transirent ad partes haereticorum, vel libertinorum, et reiicerent ipsam confessionem.
In the context from which the proposition has been pulled, it is to be noted that the author is treating of proportionate penance for sins and not the order of parts. One also observes that the first five words of the condemned proposition are an addition. The last four words, namely, "ordo poenitentiae est inversus" occur in the work of Gabrielis, only the tense of the verb being changed, that is, sit is had in place of est. Therefore, textually the 17th proposition is not completely found in the above text. Before we can judge as to its sense, it will be necessary to investigate for which reasons was it condemned.
DOCTRINAL JUDGMENT
In the opinion of Porter this proposition is contrary to the practice of the Church of absolving those who are rightly disposed before the