Historical Notes Concerning Ten of the Thirty-One Rigoristic Propositions Condemned by Alexander VIII
by S. Pera in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 82
Fuerunt et alii, qui aestimaverunt se posse Deum exprimere aliquo simulacro: propter quod Deuter. 4 v. 12. 15. usq. ad 20. ait Moyses: Locutus est Dominus ad vos in medio ignis, vocem verborum eius audistis, et formam penitus non vidistis. Et rursum: Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est Dominus vobis in Oreb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae, similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram; vel avium sub coelo volantium, atque reptilium quae movetur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: ne forte elevatis oculis ad coelum videas solem et lunam, et omnia astra coeli, et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub coelo sunt. Isaias quoque: cui, inquit, similem fecistis Deum? Aut quam imaginem ponetis ei? Qui scilicet spiritus est, et in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet. Et infra: Cui assimilastis me, et adaequastis, dicit Sanctus? Unde et Apostolus Paulus Atheniensibus dicebat: Genus cum simus Dei, non debemus existimare auro et argento, aut lapidi, sculptarae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. Non igitur quasi humana forma circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat: aut idipsum quod sedere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, quo execratur Apostolus eos, qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis. Tale enim simulacrum Dei, nefas est Christiano in templo collocare: multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. De huiusmodi figura, sic habet Concilium Elibertinum Canon. 36. Placuit picturas in Ecclesia
Isaias 40. v. 18. 25. Hiron. in 40. cap. Isaiam.
Actor. 17 v. 29 Aug. cap. 7 lib. de fide & symbol. Actor. 17 v. 29 Aug. cap. 7 lib. de fide & symbol. Actor. 17 v. 29 Aug. cap. 7 lib. de fide & symbol. Rom. 2 v. 23 In Syn. 7 action. 6.
MIGNE, Patrologia latina, vol. 24, col. 422.
Ibidem, vol. 40, col. 187.
MANSI, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, vol. 13, Florentiae 1767, col. 203 ss. Ibidem, vol. II, col. 11.