The Quest for Certainty in Bonaventure
by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 105
theologian, the mystic, the imitator of Saint Francis of Assisi and of Christ, strove with all his being to ascend to the possession of truth and peace in the contemplation of God. Thus it is that beyond the humanly acquired and developed wisdom of purely natural and philosophical knowledges, he seeks to be brought up to the partaking of Christian wisdom whether theological or mystical. The basic elements to be considered in the pursuit of the quest for certainty, which in Saint Bonaventure will find its fulfilment in the restful quiet produced by the under-
spiritus; tertius supra se, secundum quem dicitur mens. — Ex quibus omnibus disponere se debet ad conscendendum in Deum, ut ipsum diligat ex tota mente, ex toto corde et ex tota anima, in quo consistit perfecta Legis observatio et simul cum hoc sapientia christiana." Cf. n. 6: "Juxta igitur sex gradus ascensionis in Deum sex sunt gradus potentiarum animae, per quos ascendimus ab imis ad summa, ab exterioribus ad intima, a temporalibus conscendimus ad aeterna, scilicet sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia et apex mentis seu synderesis scintilla. Hos gradus in nobis habemus plantatos per naturam, deformatos per culpam, reformatos per gratiam; purgandos per justitiam, exercendos per scientiam, perficiendos per sapientiam." Cf. n. 8: "Qui igitur vult in Deum ascendere necesse est, ut vitata culpa deformante naturam, naturales potentias supradictas exerceat ad gratiam reformantem, et hoc per orationem; ad justitiam purificantem, et hoc in conversatione; ad scientiam illuminantem, et hoc in meditatione; ad sapientiam perficiendam, et hoc in contemplatione. Sicut igitur gratia ad sapientiam nemo venit nisi per gratiam, justitiam et scientiam; sic ad contemplationem non venitur nisi per meditationem perspicuam, conversationem sanctam et orationem devotam. Sicut igitur gratia fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis; sic primo orandum est nobis, deinde sancte vivendum, tertio veritatis spectaculis intendendum et intendendo gradatim ascendendum, quousque veniatur ad montem excelsum, ubi videatur Deus deorum in Sion."
Cf. Et. Gilson, La philosophie de saint Bonaventure, Paris, Vrin, 1st ed., 1924, p. 69—88, 2nd ed., 1943, p. 59—75. E. Longpré, "La théologie mystique de saint Bonaventure", Arch. francis. hist., XIV (1921) 36—108. Id., "S. Augustin et la pensée franciscaine", France francis., XV (1932) 8—10. Id., "Esprit Séraphique", D. A. de F. C., (XXIII (19 ) 1309—1320. Evangéliste de saint Béat, Le Séraphin de l'École, Paris, 1900, p. 95—106. E. Smeets, "Saint Bonaventure" D. T. C., II (1905) 979 ff. Leonard de Carvalho e Castro, Saint Bonaventure, Le Docteur Franciscain, Paris, 1923, passim. T. Carreras i Artau, Els caracters de la filosofia franciscana i l'esprit de sant Francisc, Barcelona, 1928, 49—79.
Cf. Reduc. Art., 26 (V. 325): "Et sic patet, quomodo multiformis sapientia Dei, quae lucide traditur in sacra Scriptura, occultatur in omni cognitione et in omni natura. Patet etiam, quomodo omnes cognitiones famulantur theologiae; et ideo ipsa assumit exempla et utitur vocabulis pertinentibus ad omne genus cognitionis. Patet etiam, quam ampla sit via illuminativa, et quomodo in omni re, quae sentitur sive quae cognoscitur, interius lateat ipse Deus. — Et hic est fructus omnium scientiarum, ut in omnibus aedificetur fides, honorificetur Deus, componantur mores, hauriantur consolationes, quae sunt in unione sponsi et sponsae, quae quidem fit per caritatem, ad quam terminatur tota intentio sacrae Scripturae, et per consequens omnis illuminatio desursum descendens, et sine qua omnis cognitio vana est, quia nunquam pervenitur ad Filium nisi per Spiritum sanctum, qui docet nos omnem veritatem; qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen."