The Quest for Certainty in Bonaventure

by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 114

fields of human inquiry, error was mingled with truth. Beyond this realm of created reality, however, they sought to give the wisdom of the knowledge of God through the elevation of the mind successively to the soul and of the angels to the considerations of the eternal reasons in

sermonum considerat, naturalis veritatem rerum, moralis veritatem morum . . . Sic in ipsa illuminatione philosophiae, quoniam illuminat aut ad cognoscendas causas essendi, et sic est physica; aut rationes intelligendi, et sic est logica; aut ordinem vivendi, et sic est moralis sive practica . . . Et quoniam tripliciter potest aliquis per sermonem exprimere quod habet apud se, ut scilicet notum faciat mentis suae conceptum, vel ut amplius moveat ad credendum, vel ut moveat ad amorem, vel odium: ideo sermocinalis sive rationis philosophia triplicatur, scilicet in grammaticam, logicam et rhetoricam; quarum prima est ad exprimendum, secunda ad docendum, tertia ad movendum. Prima respicit rationem ut apprehensivam; secunda, ut judicativam; tertia, ut motivam. Et quia ratio apprehendit per sermonem congruum, judicat per verum, movet per sermonem ornatum: hinc est, quod haec triplex scientia has tres passiones circa sermonem considerat. Rursus, quoniam, intellectus noster dirigi habet in judicando secundum rationes formales et hae tripliciter possunt considerari: vel in comparatione ad materiam, et sic dicuntur rationes formales; vel in comparatione ad animam, et sic intellectuales; vel in comparatione ad divinam sapientiam, et sic ideales: ideo naturalis philosophia triplicatur in physicam proprie dictam, in mathematicam et in metaphysicam; ita quod physica consideratio est circa rerum generationem et corruptionem secundum virtutes naturales et rationes seminales; mathematica est circa considerationem formarum abstrahibilium secundum rationes intelligibiles; metaphysica, circa cognitionem omnium entium, quae reducit ad unum primum principium, a quo exierunt secundum rationes ideales sive ad Deum in quantum principium, finis et exemplar; licet inter metaphysicos de hujusmodi rationibus idealibus nonnulla fuerit controversia. Postremo, quia regimen virtutis motivae tripliciter habet attendi, scilicet respectu vitae propriae, respectu familiae et respectu multitudinis subjectae; ideo moralis philosophia triplicatur, scilicet in monasticam, oeconomicam et politicam;" Cf. Itin., 3, 6—7, (V. 305—306), copied in fn., 16. Cf. Donis, IV, 6, (V. 474—475), copied in fn., 13a. Cf. De Epiphania, Sermo III, (IX. 159): "Expone: 'Mulier', anima rationalis, 'habens decem drachmas', id est decem illuminationes, quarum tres principales, scilicet naturalis, moralis et rationalis, et quaelibet istarum habet tres. Naturalis continet physicam, mechanicam et mathematicam; rationalis similiter continet tres: grammaticam, rhetoricam, logicam; moralis tres: monasticam, politicam, oeconomicam, et ultra tres est decima illuminatio, scilicet cognitio divina."

Hex., V. 21, (V. 357): "Sed in his omnibus luxuriata est ratio; luxuriata est metaphysica: quia quidam posuerunt mundum aeternum, quia, si causa aeterna, et effectus aeternus; et isti male senserunt de causa prima. Similiter mathematici primo sciverunt numeros et postea ad influentias et secreta cordium venerunt. Naturales sciverunt et de corporibus et mineralibus et dixerunt: 'Ars imitatur naturam'; et nos scimus secreta naturae: ergo nos faciemus vobis aurum et argentum. Similiter grammatici poesibus et fabulis suis tenuerunt totum mundum, quousque venerunt Sancti contra eos. Similiter logici cum suis sophismatibus et suis falsis positionibus fecerunt mundum insanire. Similiter rhetores ita delectabantur in colore sermonis, ut non aliud esse regnum Dei dicerent; tamen sublata est modo de medio. Ars moralis non ita luxuriata est, quia non in sola speculatione stat; sed scientia juris multum luxuriatur propter lucrum; et causae, quae deberent terminari per jus, modo per allegationem et subtilitatem juris fiunt immortales, cum tamen intentio juris sit causas rescindere." Cf. F. Tinivella, op. cit., part III, p. 277—318.