Does Ockham Know of Material Implication?
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 208
the antecedent because of a class-inclusion. The scholastics simply say, a natural consequence holds in virtue of an intrinsic means. This will be explained later.
After these clarifications we now can approach a careful study of the conditional proposition. Here we have at our disposal reasonably long texts of all three Summae. Before discussing them we shall present them in parallel columns.
S1 II. Pars, c. 30:
S2 f. 242vb
S3 f. 231v.
... Sed quia conditionalis aequivalet uni consequentiae, ita quod tunc conditionalis est vera, quando antecedens infert consequens, et non aliter, ideo differatur usque ad tractatum de consequentiis. Hoc tamen sciendum, quod illa hypothetica dicitur conditionalis, quae componitur ex duabus categoricis coniunctis mediante hac coniunctione "si" vel aequivalenti ei. Propter istud ultimum est dicendum, quod ista est conditionalis: 'Sortes non legit, nisi sit magister', quia aequivalet isti: 'Si Sortes non est magister, Sortes non legit'. Et universaliter, quando duae propositiones coniunguntur mediante coniunctione aliqua, et totum aequivalet uni conditionali, illa propositio dicetur hypothetica et conditionalis.
Est etiam sciendum, quod ad veritatem conditionalis nec requiritur veritas antecedentis nec veritas consequentis, immo est aliquando conditionalis necessaria et quaelibet pars eius est impossibilis, sicut hic: 'Si Sortes est asinus, Sortes est rudibilis'.
Conditionalis est, quando ponitur haec coniunctio "si", et semper aequivalet consequentiae. Et ideo, sicut consequentia potest esse bona, quamvis neutra propositionum sit vera, et quamvis antecedens sit falsum et consequens verum, sed numquam est bona, si antecedens sit verum et consequens falsum, sic propositio hypothetica conditionalis potest esse vera, licet neutra categoricarum, ex quibus componitur, sit vera, et licet prima sit falsa et secunda vera (ms.: prima sit vera et secunda falsa!), sed non, si prima sit vera et secunda falsa; haec enim est vera: 'Si asinus est homo, asinus est risibilis', et tamen neutra pars est vera. Haec similiter est vera: 'Si omne animal est risibile, omnis homo est risibilis' et tamen prima est falsa et secunda vera. Sed ista est falsa: 'Si omnis homo est risibilis, omne animal est risibile'; prima est vera et secunda falsa.
Conditionalis componitur ex pluribus categoricis per hanc coniunctionem "si". Sicut ista: 'Si homo est animal, homo est corpus.' Ad cuius veritatem veritas neutrius partis (ms.: neutra pars veritatis) requiritur. Haec enim est vera: 'Si homo est asinus, homo est rudibilis' (ms.: rationalis), et tamen neutra pars est vera. Et sic conditionalis verae quandoque neutra pars est vera, quandoque altera tantum; sed si altera tantum do est vera, oportet, quod illa sit consequens; quia quandocumque antecedens est vera, oportet quod consequens sit vera, quia in nulla conditionali vera est possibile, quod antecedens sit verum et consequens sit falsum. Omnis enim conditionalis est vera, in qua antecedens non potest esse verum sine consequente.