Does Ockham Know of Material Implication?

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 216

Since we want to compare also the treatment of these distinctions in the three Summae, we shall first communicate their texts in parallel columns and then discuss them.

1. Absolute and factual consequentia (simplex et ut nunc)

S1 III, III, cap. I

Consequentia quaedam est ut nunc, quaedam simplex. Consequentia ut nunc est, quando antecedens pro aliquo tempore potest esse verum sine consequente, sed non pro isto tempore. Sicut ista consequentia est ut nunc solum: Omne animal currit, igitur Sortes currit, quia pro illo tempore, pro quo Sortes est animal, non potest antecedens esse verum sine consequente. Et tamen pro aliquo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente, quia quando Sortes erit mortuus, poterit antecedens esse verum consequente existente falso.

Consequentia simplex est, quando pro nullo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Sicut ista consequentia est simplex: Nullum animal currit, igitur nullus homo currit; quia numquam poterit haec esse vera: Nullum animal currit, nisi ista sit vera: Nullus homo currit, si formetur.

S2 f. 157rb

Est enim consequentia quaedam ut nunc et quaedam simplex. Consequentia simplex vocatur, quae omni tempore et in omni casu tenet, si formetur, dummodo termini non cessent significare nec mutent significationes suas. Sic syllogismi, conversiones, inductiones et plura alia argumenta sunt consequentiae simplices, si vocantur consequentiae.

Consequentia ut nunc vocatur, quae tenet pro aliquo determinato tempore, ita quod pro isto tempore antecedens non potest esse verum sine consequente. Dicentes enim consequentiam aliquam esse bonam ut nunc, non intendunt aliud dicere, nisi quod antecedens non potest esse verum sine consequente, quamdiu aliqua res aliquo determinato modo est vel se habet. Sicut quando dicunt istam consequentiam: Omnis homo currit, ergo Sortes currit, esse bonam ut nunc, non intendunt dicere, nisi quod, quamdiu Sortes est in rerum natura, sicut nunc [est], est impossibile hanc esse veram: Omnis homo currit, nisi haec sit vera: Sortes currit. Voces autem sunt ad placitum; ergo . . . . .

S3 f. 236v

Consequentiarum quaedam est ut nunc, quaedam simplex. Consequentia ut nunc est illa, quae non tenet omni tempore [sed tantum] determinato. Sicut ista: Omnis homo est animal, ergo Jacobus est animal. Ista non tenet omni tempore, sed solummodo, quamdiu Jacobus vivit et est homo. Et talis consequentia communiter per medium intrinsecum tenet formatum de eisdem terminis, quod est contingens; sicut praedicta consequentia tenet per hoc medium: Jacobus est homo.

Consequentia simplex vocatur, quae omni tempore tenet, sicut (ms. et) talis est simplex: Omnis homo est coloratus, ergo aliquod animal est coloratum; et tenet comuniter talis consequentia per medium necessarium extrinsecum (ms. intrinsecum) non formatum cum eisdem terminis; sicut praedicta consequentia tenet per hanc regulam: Ab inferiori ad suum superius non distributum sed particulariter sumptum est bona consequentia.