The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 55

T E X T

[LIBER TERTIUS]

[I]

De dispensatione Dei et beneficio nostrae salutis

5 Suggestione igitur principis daemoniorum inlaqueatum hominem et creatoris praeceptum non custodientem, et denudatum gratia et praesentia privatum, et coopertum malignae vitae asperitate,—hoc est enim folia fici,—et investitum necrosin (id est mortalitatem) et pinguedinem carnis,—hoc est enim mortuorum pellium indumen- tum,—et paradiso secundum iustum Dei iudicium exulem factum, et morte proscriptum et corruptioni subiectum non despexit ille im- passibilis, quoniam esse dans bene esse largitur; sed, multis prius cor- ripiens et ad conversionem vocans suspirio et tremore, aquae cat- aclysmo (id est diluvio), et omnis generis fere perditione, confu- sione et divisione linguarum, et angelorum immissione, civitatum incendio, figuratis Dei visionibus, bellis, victoriis, subiectionibus, signis et prodigiis, et diversis potestatibus, lege et prophetis, per quae curata fuit peccati divisio multipliciter diffusi et mancipantis hominem, et omnem speciem malitiae ingerentis vitae, et quod esset etiam ad bonum hominis regressus, quoniam per peccatum 20 mors in mundum intravit sicut bestia silvestris, et indomitam human- am corrumpens naturam; adhuc autem liberari, futurum sine pec- cato esse et non morti per peccatum subici, amplius autem in- nervari et renovari natura et opere instrui, et doceri veritatis viam a corruptione quidem removentem, ad vitam autem saecularem 25 reducentem et finem, magnum circa ipsum demonstrat philanthro- piae (id est hominis amore) pelagus. Ipse enim creator, qui et Filius, pro plasmate proprio percepit agonem; et opere magister fit, quoniam divinitatis spe hostis deceperat hominem, carnis apposi- tione decipitur. Et hoc esse demonstratur simul bonum et sapiens, 30 iustumque et possibile Deo: Bonum quidem, quoniam non con- tempsit proprii plasmatis infirmitatem, sed occurrens ei cadenti manum porrexit; iustum autem, quod homine victo non alterum facit vincere tyrannum, neque violentia rapit hominem morti, sed quem olim per peccatum mancipat mors, hunc bonus et iustus victorem 35 iterum fecit et simili similem salvavit, quoniam in invio erat; sapiens autem, quoniam huius invii invenit solutionem convenientissimam Dei. Et Patris homousios, qui est eiusdem substantiae Patri, unigenitus Filius et Verbum Dei et Deus, qui cum esset in simu Dei et Patris et homousios Patri et Spiritui sancto, ante saecula, 40 sine principio, qui, cum in principio et ad Deum et ad Patrem esset