The Theory of Alexander of Hales on the Efficacy of the Sacrament of Matrimony

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 77

mentum. Nam si secundum rationem signi esset, cum huius sacramenti maius sit signatum vel aequale, praeponeretur pluribus aliis sacramentis.

Assisi Bibl. Comm. 189, f. 160v.

Primo autem quaeritur circa naturam huius sacramenti.

Quaeritur ergo primo cum hoc sacramentum sit primo institutum, quare non primo agatur in hoc tractatu de hoc sacramento?

Respondeo quod alia sacramenta, quantum est de se, conferunt gratiam spiritualem, vel augmentum gratiae, dico autem gratiae datum gratum facientis si digne suscipiantur; hoc autem sacramentum non confert gratiam gratum facientem etiam digne suscipienti; et propter hoc ordinatur post alia sacramenta tamquam illud quod est minoris efficaciae in disponendo ad gratiam, licet sit maius in significatione. Significat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae vel unionem divinae naturae cum humana, quibus signatis nihil est maius in creaturis.

Cum ergo sacramentum habeat in se quod sit signum et causa, plus habet ex eo quod est causa quam ex eo quod signum, quod est sacramentum. Nam si secundum rationem signi esset, cum huius sacramenti maius sit signatum vel aequale, praeponeretur pluribus aliis sacramentis.

Erfurt, Cod. Amplon., 0.68, f. 287v.

Quaeritur ergo cum hoc sacramentum sit primo institutum quare non primo agatur in hoc tractatu de hoc sacramento?

Respondeo quod alia sacramenta, quantum est de se, conferunt gratiam spiritualem vel augmentum gratiae, dico autem gratiae gratum facientis, si digne suscipiantur. Hoc autem sacramentum non confert gratiam gratum facientem etiam digne suscipienti, et propter hoc post alia ordinatur tamquam illud quod est minoris efficaciae in disponendo ad gratiam, licet sit maius in significando. Signat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae, vel unionem divinae naturae cum humana, quibus signatis nihil est maius in creaturis.

Cum ergo sacramentum habeat in se quod sit signum et causa, plus habet ex eo quod est causa quam ex eo quod est signum quod est sacramentum. Nam si secundum rationem signi esset, cum huius sacramenti maius sit signatum vel aequale, praeponeretur pluribus aliis sacramentis.

Dependent anonymous codices:—

Assisi Bibl. Comm. 103, f. 156r

Quaeritur ergo primo cum hoc sacramentum sit primo institutum, quare primo non agatur in hoc libro de hoc sacramento?

Respondeo quod alia sacramenta, quantum est de se, conferunt gratiam spiritualem vel augmentum gratiae, dico autem gratiae gratum facientis, si digne suscipiantur. Hoc autem sacramentum non confert gratiam gratum facientem etiam digne suscipienti. Propter hoc ordinatur post omnia sacramenta tamquam illud quod est minoris efficaciae in dis-