P. J. Olivi: Historical and Doctrinal Study
by C. Partee in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 3-4 · September–December 1960
p. 238
for the errors of various sects. He points out that from the extensive writings of Olivi the Community had censured only eight points, while the three examiners appointed by the Pope had found only three of any importance, were uncertain even concerning these, and always absolved Olivi from any heretical intention.
The greater part of the literature, however, was exchanged on the subject of the obligations of the Rule and their observance. Here also Fronciacho uses various artifices and underhand tactics to overthrow
fuisse noscitur frater Petrus, si contingat talem eciam aliquam falsa scribere, pia mater ecclesia et doctores eius fraterna caritate prediti, non imponunt sibi errores, qui ex dictis ipsorum possent resolutoria argumentatione deduci... Si igitur frater Petrus, de quo est sermo, aliqua minus vera dixisset, ex quibus detractores sui vellent impingere in eum, argumentatione illa ad errorem reducentes, cum ex dictis suis clare pateat, quod intellectus illos errores non intendit, videat sapientia apostolica, quid de libris alias multum utilibus, sacram scripturam multum catholice et excellenter exponentibus expediat in hac parte" (A.L.K.G., II, 406). — "Non tamen in omnibus eius opinionem sequor, licet ipsum propter hoc non credam errare. Nam vix est aliquis doctor sanctorum extra libros canonicos biblie, qui recipitur in toto quod omnia dicta sua; multo minus est aliquis magistrorum modernorum, qui non dicat multa, que non ab omnibus recipiuntur" (ibid., III, 88). — "Hec autem philosophica opinative recitata non imponuntur communiter ad errorem in fide, nisi a viris malevolis, qui in detractationibus proximi delectantur" (II, 397). — Cf. also Olivi's words: "Quod autem, in correctione dicti mei, dicitur quod confuse loquor, fateor quod tam defectu naturae quam industriae et experientiae imperitus sum sermone... Nihilominus advertendum est quod dicit Augustinus, I. de Trinitate, c. 3: 'quisquis ergo cum legit dicit: non bene hoc dictum est, quoniam non intelligo, locutionem meam reprehendit, non fidem. Et forte vere dici potuit planius, verumtamen nullus hominum ita locutus est ut in omnibus ab omnibus intelligeretur.' Et paulo post: 'qui vero hoc legens dicit: intelligo quidem quid dictum sit, sed non vere dictum est, asserat ut placet sententiam suam, et redarguat meam si potest. Quod si cum caritate et veritate fecerit, mihique cognoscendum facere curaverit, uberrimum fructum laboris huius cepero.' Et iterum infra: 'arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi, aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi attribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes nec comprehendentes, deviaverunt in aliquam falsitatem, dum per quaedam densa et opaca cogor viam carpere, quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum librorum auctoribus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere.'" (A.F.H., XXVIII [1935], 403 et seq.)
Cf. A.L.K.G., II, 410 et seq.; P. Gratien, op. cit., p. 441, n. 25.
"Nam illa quae imponunt sibi, non inveniuntur ponderis notabilis per Magistros visis suis dictis nisi in tribus articulis, scilicet de essentia divina, de anima rationali, et de vulnere laterali; in quibus et in omnibus aliis positionibus et intentionem persone purgant ab omni heretica pravitate et in ipsismet tribus articulis varii et dubii conceptus ipsis magistris occurrunt. Esto ergo quod in illis tribus articulis minus bene dixisset, non propter hoc fuit tanta librorum utilitas condemnanda et maxime per judices temerarios et non suos, nec propter hoc deberet in aliis librorum copia fidelibus denegari" (A.L.K.G., III, 191).
Besides the documents in A.L.K.G., II—III, cf. those published later in A.F.H., VII, VIII, X, XXIII, XXIV, XXVII.