P. J. Olivi: Historical and Doctrinal Study

by C. Partee in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 3-4 · September–December 1960

p. 255

res aliter se habet, non dubito quod suo tempore spiritus Christi clamabit: "eicite ancillam et filium eius," et Isaac patriarcha molestatus dicet: "taedet me vitae meae propter filias Heth. Si acceperit Iacob de stirpe huius terrae, nolo vivere." Et tunc Paulus viva voce intonabit: "perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? . . ." Absit igitur a nobis, ut propter traditiones hominum quorumcumque relinquamus aut transgrediamur mandata Domini Dei nostri, aut propter fabulas portarum a veritate Iesu Christi avertamus auditum.

Humanas autem opiniones, humana excogitatas ratione, si magnorum et fide dignorum eas humili et disciplinabili corde revereor, sed pro universo orbe non adhererem eis tanquam fidei catholicae aut traditioni divinae cui contradicere licet nunquam, non ab ea aliquatenus dissentire, nec de ea saltem leviter disputarem, quin potius temerarium et in fide periculosum et quasi hereticum primus censeo, sic quibuscumque humanis adinventionibus adherere, quod non solum per rationes sed etiam per plures auctoritates sanctorum et praecipue Augustini probare possem. Hoc est enim dicta hominum quasi idola venerari, ex quo pericula sectarum et schismata oriuntur ita ut quidam: "Ego sum Pauli, ego autem Aristotelis, ego vero Thomae." Si vero hoc omnino urgentes a me requirant an de diversis opinionibus a me non affirmatis sed recitatis alteram earum amplius credam, si de credulitate simplicis opinionis quaeritur, fateor quod sic; si vero de credulitate fidei nihil penitus credo nisi quae supra dixi et modo quo dixi. Contra vero ea quae fidei sunt nulli hominum scienter obedirem. In aliis autem quantum salva conscientiae puritate potero propter obedientiam, sed contra veritatem conscientiae nullo modo. Quamvis enim illa non spectant ad fidem, tamen pro nullo homine mentiri debeo et praecipue in doctrina. Si quis vero humanam opinionem me compellat tenere ut fidem, ita cito me posset ad idololatriam inclinare nisi prius mihi ostenderetur vere et infallibiliter quod ipsa esset de fide.

Haec sunt quae pro parte ista ad praesens occurrunt, de eius approbatione non aliter curans; nisi quod nollem in alteram me vel alium leviter praecipitare. De his quae directe non spectant ad intrinseca fidei nostrae vellem quod nunquam tractarentur aut tenerentur tanquam dicta fidei, sed solum tanquam ancillaria eius; hoc est causa quare in talibus aliquando opiniones et excogitationes diversas recito, ne alteri partium tanquam fidei insistatur, nam nisi simplicis fidei zelus me nimium decipiat, quod non credo, permaxima pericula mihi videntur latere in tanta assertione et authenticatione humanarum opinionum, sive sunt Aristotelis sive Averrois, sive quorumcumque aliorum praeter doctores sacros a romana ecclesia authentice receptos et solemnizatos.

Diabolicum autem esse dico opinioni humanae tanquam ex fide immobiliter adhaerere. Confiteor enim quod nulli determinanti hoc vel illud esse de substantia fidei nostrae teneor necessario assentire, nisi soli Romano Pontifici . . . Non abinde tamen diffiteor theologorum et doctorum sententias

Ibid., 405 et seq.

E.F., XXIX (1913), 420 et seq.; cf. supra, note 56.

Quodlibeta, fol. 53ra.