The Vatican Council and the End of Creation
by Philip J. Donnelly, S.J. in Theological Studies, Vol. 4, No. 1 · March–May 1943
p. 32
vain, is this: the extrinsic glory of God is an extrinsic good which He intended to acquire for Himself by creation. This statement, which occurs several times in his exposition, is unfortunate for two reasons. First, because it does not square with what Lessius himself says about God's immutability in many places, for example, "Tanta enim in ipso est omnis boni plenitudo ut nulla fingi possit accessio." Secondly, because this anthropomorphic statement of Lessius has been assumed by many authors of manuals as a fundamental principle in the explanation of the purpose of creation. Only the presumption that God really acquires an external good for Himself by creation can logically justify the following proof, which occurs frequently in so many philosophical and theological manuals: "Finis absolute ultimus mundi nequit esse nisi Deus ipse. Ergo aut est gloria interna aut externa. Atqui non gloria interna. Ergo gloria externa." To me, the conclusion seems to be a flat contradiction of the initial premise. The argumentation
dam accidentalis supplementi sive additamenti ad gloriam essentialem, qua est intra semetipsum ab aeterno gloriosus. Alio modo, pro ipsissima gloria Deo intrinseca, in esse diffusae, manifestatae, propagatae ad extra per quamdam similitudinis participationem; quae quidem diffusio eidem infinitae et ineffabili gloriae nihil prorsus adderet praeter meram relationem rationis ad participantes cognoscentes, laudantes creaturas. Et inter duos hos modos plus distat quam inter coelum et terram, ut cuilibet vel parum consideranti apparebit. Porro primus modus nequidem in quaestionem venire potest. Sic enim gloria quae est a creaturis se haberet ut ex qua ditesceret Deus, essetque Deo finis, sicut finis est mundanis hominibus qui suum in ea bonum reponunt et de quibus vere dicitur quod quaesitam a se mercedem, si forte accipiant, vani vanam accipiunt; quos culpat sermo sacer et vituperat sanctorum veridica auctoritas reprehendens eos de iis quoque quae faciunt caeteroquin praeclara et magna et iusta, nisi facienda haec essent fine veri boni, non ventositatis laudis humanae. Hic etiam modus poneret bonum laudis creatae finem-qui, id esset, qui esset intentus a Deo, dum Deus ipse non esset nisi finis-cui, cui scilicet vellet Deus eiusmodi bonum, id est sibi. Et hoc quid aliud esset quam ponere in Deo amorem concupiscentiae, eumque facere cupidum gloriae, cum tamen Augustinus dicat, et verissime, certissime, evidentissime dicat (De Civil. Dei, V, c. 14): "tanto unumquemque esse Deo similiorem, quanto est a cupiditate gloriae mundior."
... Longe igitur alio modo intellegendum est, Deum ad finem suae gloriae condidisse mundum. Oportet enim ut finis divini velle sit aliquid Deo non extrinsecum sed plane intrinsecum; aliquid a Deo non acquirendum sed communicandum; aliquid denique ideo a Deo intentum, non ut sit Deo bonum, quasi ad eius beatitudinis qualecumque complementum faciens, sed e contra, quia est Deo bonum: bonum, inquam, quod est omnis boni bonum, bonum unde omne bonum, cui non additur quod sit ipsum bonum; denique bonum quod condecet liberaliter communicari ad extra quantum est possibile, quodque praecise quia ipsum condecet, fuit de facto in creatione mundi effusissima largitate communicatum" (De Deo Uno et Trino, 248-50).
De Perf. Mor. Div., p. 35.