Double Vasectomy and Marital Impotence

by Edward H. Nowlan, S.J. in Theological Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1945

p. 397

et libidinosa intentione, sub praetextu, et in figura Matrimonii turpes huiusmodi commixtiones affectare, quae cum peccati, et scandali occasionem praebeant, et in animarum damnationem tendant, sunt ab Ecclesia Dei prorsus exterminandae. Et insuper considerantes, quod ex Spadonum huiusmodi, et Eunuchorum coniugiis nulla utilitas provenit, sed potius tentationum illecebrae, et incentiva libidinis oriuntur, eidem Fraternitati tuae per praesentes committimus, et mandamus, ut coniugia per dictos, et alios quoscumque Eunuchos, et Spadones, utroque teste carentes cum quibusvis mulieribus, defectum praedictum sive ignorantibus, sive etiam scientibus, contrahi prohibeas, eosque ad Matrimonia quomodocumque contrahenda inhabiles auctoritate nostra declares, et tam locorum Ordinariis, ne huiusmodi coniunctiones de cetero fieri quoquomodo permittant, interdicas, quam eos etiam, qui sic de facto Matrimonium contraxerint, separari cures, et Matrimonia ipsa de facto contracta, nulla, irrita, et invalida esse decernas.

§2. Eos etiam qui sic iam contraxerunt, si appareat illos non ut caste simul vivant, contraxisse, sed actibus carnalibus, et libidinosis operam dare, simulve in uno, et eodem lecto cum praedictis mulieribus dormire convincantur, omnino similiter separari cures.

§3. Nos enim ita in praemissis, et non aliter, per quoscumque iudices, et Commissarios, quacumque auctoritate, et dignitate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, in quacumque causa, et instantia iudicari, et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel attentari in posterum contigerit, irritum, et inane decernimus.

§4. Non obstantibus, etc. [Here follows the usual technical conclusion, asserting the authority of the decision and setting aside all decisions to the contrary.]

In general, therefore, Pope Sixtus V responds to an inquiry from the Bishop of Navarre whether eunuchs may be permitted to marry. He first cites the bishop's question which comes down to this: "Since eunuchs are incapable of producing true semen, should they be allowed to marry?" He replies in the negative and assigns as his reasons: (1) that eunuchs are of a frigid nature unsuited to matrimony, (2) that they are incapable of the marriage act, and (3) that by their futile efforts to perform it and by other acts substituted for it, they sin themselves and cause scandal to others. So much for the general intent of the document. Clearly its direct concern is with castrates only, that is, with men who lack both testicles. Its extension to crypsorchides, to gonorrheal blockage of the vas deferens, and to vasectomy must be by way of parallel with castrates or by application of some general principle enunciated in the Bull.

Gasparri, Fontes Juris Canonici (Romae, 1926), I, 298.