De Ordinatione Angelorum

by Arthur Lourié in The Thomist, Vol. 5 · January–March 1943

p. 320

De ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines Dionysius ponit:

In prima quidem hierarchia Seraphim ut primos,

Cherubim ut medios,

Thronos ut ultimos;

In media vero Dominationes ut primos,

Virtutes ut medios,

Potestates ut ultimos;

In ultima Principatus ut primos,

Archangelos ut medios,

Angelos ut ultimos. . . .

Invenitur autem congrua haec ordinum assignatio . . .

Primus autem ordo est divinarum personarum,

qui terminatur ad Spiritum Sanctum,

qui est Amor procedens;

cum quo affinitatem habet

supremus ordo hierarchia

ab incendio amoris determinatus . . .

In prima hierarchia Seraphim, Cherubim et Throni;

in media Dominationes, Virtutes et Potestates;

in ultima Principatus, Archangeli et Angeli.

(Alleluia) .

Dominus dicit de Sanctis

quod erunt sicut Angeli Dei in coelo . . .

quod non erunt duae societates

hominum et angelorum

sed una

quia omnium beatitudo est

adhaerere uni Deo.

—Summa Theologica, I, Q. 108.