Peace and the Family

by Louis Lachance in The Thomist, Vol. 9, No. 2 · April–June 1946

p. 153

cal matters, right reason is the criterion of order, who is unable to see that fidelity is in the right order of things whereas divorce makes a breach of order and peace?

Divorce is also a threat against sworn faith. The true meaning of honor teaches the well-born person that one cannot give oneself several times, since the total gift of oneself takes away the right of taking oneself back. Moreover, it seems to us a question of right reason to understand that an obligation solemnly assumed before God and men should be kept at all

nutritione quantum ad corpus, ut in aliis animalibus, sed etiam instructione quantum ad animam. Nam alia animalia naturaliter habent suas prudentias, quibus sibi providere possent: homo autem ratione vivit, quam per longi temporis experimentum ad prudentiam pervenire oportet; unde necesse est ut filii a parentibus, quasi jam expertis, instruantur. Nec hujus instructionis sunt capaces mox geniti, sed post longum tempus, et praecipue cum ad annos discretionis perveniunt. Ad hanc etiam instructionem longum tempus requiritur. Et tunc etiam, propter impetus passionum quibus corrumpitur aestimatio prudentiae, indigent non solum instructione sed etiam repressione. Ad haec autem mulier sola non sufficit, sed magis in hoc requiritur opus maris, in quo est et ratio perfectior ad instruendum et virtus potior ad castigandum. Oportet igitur in specie humana non per parvum tempus insistere promotioni prolis, sicut in avibus, sed per magnum spatium vitae. Unde, cum necessarium sit marem feminae commanere in omnibus animalibus quousque opus patris necessarium est proli, naturale est homini quod non ad modicum tempus, sed diurnam societatem habeat viri ad determinatam mulierem. Hanc autem societatem matrimonium vocamus. Est igitur matrimonium homini naturale . . . " Contra Gent., L. 3, c. 122; Ilallae, Q. 159, a. 2.

"Inseparabilitas, quamvis sit de secunda intentione matrimonii prout est in officium naturae, tamen est de prima intentione ejus prout est sacramentum Ecclesiae." Suppl., Q. 67, a. 2, ad 3.

"Omnibus rebus naturalibus insunt quaedam principia quibus non solum operationes proprias efficere possunt, sed quibus etiam eas convenientes fini suo reddant: sive sint actiones quae consequantur rem aliquam ex natura sui generis, sive consequantur ex natura speciei: ut magneti competit ferri deorsum ex natura sui generis, et attrahere ferrum ex natura speciei. Sicut autem in rebus agentibus ex necessitate naturae sunt principia actionum ipsae formae, a quibus operationes propriae producunt convenientes fini; ita in his quae cognitionem participant, principia agendi sunt cognitio et appetitus. Unde oportet quod in vi cognitiva sit naturalis conceptio, et in vi appetitiva naturalis inclinatio, quibus operatio conveniens generi sive speciei reddatur competens fini. Sed quia homo inter cetera animalia rationem finis cognoscit et proportionem operationis ad finem, ideo naturalis conceptio ei indita, qua dirigitur ad operandum, convenienter lex naturalis et jus naturale dicitur. In ceteris autem aestimatio naturalis vocatur: bruta enim ex vi naturae impelluntur ad operandum convenientes actiones, magis quam regulentur, quasi proprio arbitrio agentia." Suppl., Q. 65, a. 1.