Logic and Mystery in the Quarta Via of St. Thomas

by Sister M. Annice, C. S. C. in The Thomist, Vol. 19, No. 1 · January–March 1956

p. 55

He compares the limited and particularized to the Absolute as a candle light to the sun. But he is careful to stress the Thomistic teaching that those virtues not properly applicable to God find their exemplar not in the divine nature formally but only in the divine wisdom, as is the case with all corporeal things. The commentator on the Contra Gentiles emphasizes especially these points, viz., any and all perfections of created

imitatio sapientiae divinae. In intellectu autem dicuntur exemplariter esse ea quorum propriae rationes cognoscuntur. Et quia omnium etiam quae formaliter in Deo non sunt proprias rationes Deus cognoscit, ideo omnia exemplariter sunt intellectu divino, sive in divina sapientia, ut hic dicitur. . . . Considerandum secundo, (in natura) quod illa proprie dicuntur habere inter se similitudinem secundum convenientiam in natura quae in aliquo formaliter conveniunt quod, scilicet, secundum suam formalem rationem in utroque inventur. Si autem quod in uno formaliter est, in altero formaliter non sit, sed tantum virtualiter et eminenter, illa non dicuntur similia secundum convenientiam in natura. Sed quamvis quod sic alterum virtualiter et eminenter continet, non habeat convenientiam in natura cum ipso, potest tamen concipi ut alteri proportionatum et ut eius propria ratio; sicut virtus solis, licet non habeat cum calore similitudinem in natura, potest tamen concipi ut ratio caloris eo quod calorem virtualiter et eminenter contineat; et sic virtus solis concepta ut proportionata calori erit exemplar eius proprium in intellectu, quae tamen secundum se non est exemplar formaliter secundum esse naturae, nisi improprie velimus accipere nomen "exemplaris" pro omni similitudine quomodocumque accepta sive, inquam, sit adequata sive excedens.

Ad propositum ergo negatur nihil posse esse exemplariter in divina sapientia quod non sit exemplariter in divina natura; accipiendo esse exemplariter in natura pro eo quod est habere in ipsa similitudinem secundum convenientiam formalem in natura. Stant enim simul quod aliquid in intellectu divino sive in esse cognito, habeat proprium exemplar, eo quod eius propria ratio concipitur ab intellectu divino; et tamen in divina natura formaliter esse non habeat, sed tantum virtualiter, et sic in ipso natura exemplar non habeat. . . . Voco autem formalem similitudinem eam quae est eiusdem rationis aut simpliciter aut proportionaliter. Unde cum divina essentia concipitur ut propria ratio alicujus in ipso non existentis formaliter sed eminenter tantum, ipsa res est in Deo exemplariter secundum repraesentationem intelligibilem tantum. Dum autem concipitur ut ratio eius quod in ipsa formaliter est, res repraesentata habet in Deo similitudinem ac exemplar et secundum repraesentationem intelligibilem et secundum convenientiam formalem in natura. Sapientia enim humana et repraesentatur secundum propriam rationem per formam intellectam sive conceptam ab intellectu divino; et convenientiam formalem habet cum natura divina inquantum sapientia est, eo quod sapientia et in Deo et in homine sit secundum unam rationem analogam, ut superius est ostensum (c. 34, com. n. 16) Et similiter dicitur de virtutibus quae proprie Deo conveniunt. Commentaria Ferrariensis in Summam Contra Gentiles, c. 93 (Opera Omnia, ed. Leon., XIII, 257).