Sources of St. Thomas' Concept of Natural Law
by Patrick M. Farrell in The Thomist, Vol. 20, No. 3 · July–September 1957
p. 290
7. "Iustitia autem praecipit pacere omnibus, consulere generi hominum, suum quique reddere, sacra, publica, aliena non tangere."
Lib. III, C. 15, 24, p. 340.
8. "Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat, nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest; nec vero aut per senatum, aut per populum solvi hac lege possumus: neque est quaerendus explanator aut interpres ejus alius: nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac; sed et omnes gentes, et omni tempore, una lex et sempiterna et immutabilis (alii = immortalis) continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus; ille legis huius inventor, disceptator, lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus, hoc ipso luet maximas poenas, etiam si cetera supplicia, quae putantur, effugerit."
Lib. III, C. XXII, 33, 16, p. 467-468. (Ed. Orellius)
E. De Legibus.
9. "Igitur doctissimis viris, proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo, ut iidem definiunt, lex est ratio summa insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio quom est in hominibus mente confirmata et confecta, lex est. . . Quod si ita recte dicitur ut mihi quidem plerumque videri solet, a lege ducendum est iuris exordium; ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula."
Lib. I, C. 6, 18-19, p. 387.
10. "Erat autem ratio profecta a rerum natura et ad recte faciendum impellans et a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse, quam scripta est, sed tum quom orta est simul cum mente divina."
Lib. II, C. 4, 10, p. 408.
11. "Haec habemus in XII sane secundum naturam quae norma legis est."
Lib. II, C. 24, 61, p. 429.
F. De Officiis.
12. "Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque que sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem. Commune item ani-