Sources of St. Thomas' Concept of Natural Law
by Patrick M. Farrell in The Thomist, Vol. 20, No. 3 · July–September 1957
p. 293
Deus: ille legis huius inventor, disceptator, lator cui, qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus; hoc ipso luet, maximas poenas, etiam si cetera supplicia, quae putantur, effugerit."
Loc. cit., Seg. 9, p. 77.
4. "Huius legis caput primum est, ipsum Deum nosse, soli obtemperare, solum colere. Non potest enim rationem hominis obtinere, quae parentem animae suae Deum nescit, quod est summum nefas. Quae ignoratio facit, ut Diis alienis serviat: quo nihil sceleratius committi potest."
Lit. VI, Cap. ix, Seg. 1, p. 79.
Cf. L. Caelii Lactantii Firmiani, De Vero Cultu, seu Divinarum Institutionum adversus Gentes, Lib. VI. (Recensuit F. Eduardus a S. Xaverio, in aedibus de Maximis, Romae, 1757).
APPENDIX VI.
Extracts from the Works of St. Augustine relative to the Primary Precepts of Natural Law.
1. "Legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui jam ratione uti possunt, sive conscriptam, quae data est per Moysen. . . . Ubi enim Lex non est, ait idem Apostolus, nec praevaricatio. Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis, qui iam utitur arbitrio libertatis naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur ne aliquid faciat quisque alteri, quod pati ipse non vult: secundum hanc legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui Legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in Psalmo legitur, "Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae."
Epist. 157 (ad Hilarium) 3, 15. Tom. II, Col. 547 F. PL 33, 681.
2. "Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit Apostolus, Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex? Secundum hoc ergo quod dicit Legem non habentes; sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait. Ipi sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri iniuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non simitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant. Sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent.