Reflexion on the Question of God's Existence in Contemporary Thomistic Metaphysics
by Thomas C. O'Brien in The Thomist, Vol. 23, No. 3 · July–September 1960
p. 387
The omissions made by the author from this text, the failure to employ the precise distinction between “creature taken commonly” and “creature taken strictly,” could alone warrant Fr. Smith's interpretation and explanation. Creation, taken passively, is a relation, an accident whose subject is the creature, the subsisting being; whose term is God, the Creator; whose fundament is the creative action of God by which the creature receives existence. The teaching of St. Thomas forbids the equation of this relation, passive creation, with the beings of this world, with creatures. Rather it is something in creatures, something concreated with all creatures. Passive creation does not mean the creature, the effect; it is only a creature in a wide sense of the term. The equivocation in Fr. Smith's
reali, sed seipsa. Nulla enim relatio refertur alia relatione. . . . Si vero nomen creaturae accipiamus magis stricte pro eo tantum quod subsistit (quod proprie fit et creatur sicut proprie habet esse) tunc relatio praedicta non est quoddam creatum, sed concreatum, sicut nec est ens proprie loquendo, sed inhaerens. Et simile est de omnibus accidentibus. De Pot., q. 3, a. 3, corp. and ad 2.
Cf. also II Cont. Gent., c. 18: Non enim est creatio mutatio, sed ipsa dependentia esse creati ad principium a quo statuitur. Et sic est de genere relationis. Unde nihil prohibet eam in creato esse sicut in subiecto. . . . Apparet autem si creatio relatio quaedam est quod res quaedam est: et neque increata est: neque alia relatione creatur: Cum enim effectus creatus realiter dependet a creante, oportet huiusmodi relationem esse rem quamdam. Omnis autem res a Deo in esse producitur. Est igitur in esse a Deo producta. Non tamen alia creatione creatur quam ipsa creatura prima quae per eam creata dicitur. Quia accidentia et formae, sicut per se non sunt, ita nec per se creantur, cum creatio sit productio entis: sed sicut in alio sunt, ita aliis creatis creantur.
Summa Theol., I, q. 45, a. 3, ad 2: Ad secundum dicendum . . . creatio passive accepta est in creatura et est creatura.
ad 3: Ad tertium dicendum quod creationis secundum quod significatur ut mutatio, creatura est terminus; sed secundum quod vere est relatio, creatura est eius subiectum, et prius ea in esse, sicut subiectum accidente; sed habet quamdam rationem prioritatis ex parte obiecti ad quod dicitur, quod est principium creaturae.
Responsio ad Joannem Vercellensem, De Articulis CVIII Sumptis ex Opere Petri De Tarantasio, q. 95: Quod vero nonagesimo quinto ponitur, creatio passio in creatura est, et est accidens eius et posterius ea naturaliter secundum rem, verum est quod creatio secundum rem nihil ponit in creato nisi relationem tantum, a quo habet esse, quae est quoddam accidens: et haec quidem relatio quantum ad aliud esse quod habet in subiecto, accidens quoddam est et posterius subiecto; sed inquantum est terminus actionis divinae creantis habet quamdam rationem prioritatis. (Ed. Marietti, Opusc. Theol., I, 238).