Gravitational Motion According to Theodoric of Freiberg

by W. A. Wallace in The Thomist, Vol. 24 · 1961

p. 341

a mixture of salt and fresh water, which is not strictly a new chemical compound, and whose components can therefore be separated "by the application of some force." He conceives the action of the moon as being such a force, which effectively is able to "vaporize" the fresh (or "sweet") component of sea water, thereby causing the whole body of the sea to expand and overflow its banks "as the moon approaches the meridian." Thus there are two natural causes of this com-

consuetum modum suum, quia non est facilis separacio parcium talium aquarum, sicut dictum est de aquis que sunt in mari.

Ibid., M 16rb, U 143vb: Quando humida aliqua adinvicem confunduntur, et fuerint substancie diversarum naturarum, et fuerit unum eorum subtilius altero et passibilius et facilius obediens agenti, faciliter abinvicem separantur, maxime si fuerint valde distantis nature, vel si fuerit unum eorum in alio sic virtute, ut possit ex eo faciliter generari. Et sic se habent aqua et vinum, que ex hoc aliqua arte separantur. Sicut autem dictum est de aqua et vino, sic se habet et in aliis talibus, puta in aqua salsa et dulci. Dico autem aquam salsam cuius substancia est sal, ut putei salis. Et talis est aqua maris in sui substancia, et propter hoc coquitur sal ex eo. Constat autem quod substancia dulcis aque et aqua maris sunt valde diverse, et distantis nature in subtilitate et grossitudine multum differentes. Et propter hoc, permixta, possunt aliqua vi abinvicem separari. Manifestum est autem quod dulces aque pluvium permiscentur mari; omnia enim flumina intrant in mare, et multi et maximi imbres et pluvie cadunt in ipsum. Si ergo sicut experimento probatur, ars aliqua potest separare vinum ab aqua vel aliquid huiusmodi simile facere, multo forcius natura potuit facere et fecit, determinans ad simile faciendum unum naturale instrumentum, confluentibus ad hoc, ut premissum est, aliis causis superioribus. 'Confluentibus' inquam, quasi in unam virtutem et naturalem potenciam faciendi hoc, cuius effectus apparet in motu solius lune.—For Theodoric's teaching that this kind of mixture does not make a strict (chemical) compound, see De miscibilibus in mixto, cap. 9 (ed. Wallace, Scientific Methodology), p. 339.

Ibid., M 16rb-va, U 143vb-144ra: Fit per istum modum, videlicet, quod partibus dulcis aque sparsis per mare, luna, immo totum celum quasi mediante luna tamquam per maxime determinatam causam secundum predicta, facit sua virtute dictas dulcis aque partes vaporare, secundum Tholomeum, ex supra inducta auctoritate, et resolvi in fumum humide substancie. Hic enim accipiatur hoc modo esse vapor, videlicet, fumus humide substancie, quem oportet extendi quantitative intra corpus maris ad omnem dyametrum, et sic incomparabiliter ultra corpus ex quo vaporat quantitative, id est dimensionaliter, ingrossari. Luna autem appropinquante ad meridianum, in quo magis viget natura et virtus operacionis sue, huiusmodi partes dulcis aque vaporant, et sua vaporacione extendunt substanciam maris cui permixte sunt, et mare sic extensum fluit quasi extra sinum suum et versus vacuitatem litoris. Et recendente luna a meridiano circulo a loco ad quem fluxerat, mare refluit, et mare sequitur lunam recedentem et euntem versus litus continuum. 'Sequitur' inquam, non secundam eamdem partem sui qua iam fluxerat, sed