THE APOSTOLIC FATHERS
p. 296
THE APOSTOLIC FATHERS
Is. 52, non blasphemetur. 3. Vae autem, per quem nomen domini blasphematur. Sobrietatem ergo docete omnes, in qua et vos conversamini.
XI
1. Nimis contristatus sum pro Valente, qui presbyter factus est aliquando apud vos, quod sic ignoret is locum qui datus est ei. Moneo itaque ut abstineatis vos ab avaritia et sitis casti veraces. Abstinete vos ab omni malo. 2. Qui autem non potest se in his gubernare, quomodo alii pronuntiat hoc? Si quis non se abstinuerit ab avaritia, ab idololatria coinquinabitur et tamquam inter gentes iudicabitur, qui ignorant iudicium domini. Aut nescimus, quia sancti mundum iudicabunt? sicut Paulus docet. 3. Ego autem nihil tale sensi in vobis vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus, qui estis in principio epistulae cius. De vobis etenim gloriatur in omnibus ecclesiis, quae dominum solae tunc cognoverant; nos autem nondum cognoveramus. 4. Valde ergo, fratres, contristor pro illo et pro coniuge cius, quibus det dominus paenitentiam veram. Sobrii ergo estote et vos in hoc; et non sicut inimicos tales existimetis, sed sicut passibilia membra et errantia eos revocate, ut omnium vestrum corpus salvetis. Hoc enim agentes vos ipsos aedificatis.
Eph. 5, 5;
Col. 3, 5
Jer. 5, 4
1 Cor. 6, 2
Cf. Phil.
4, 15
11 Thess. 1, 4
11 Tim. 2, 25
11 Thess. 5,
15
An et after casti would be natural, but it is only found in two of the MSS of L.
Some MSS. of L read deum instead of dominum.