Conciliengeschichte Bd. 4

by Hefele, Karl Joseph 1809-1893 Verfasser

p. 189

Liberatum confiteatur, interim in spe, postmodum autem in re, sicut dicit Apostolus: spe enim salvi facti sumus, ut tamen semper ad omne opus bonum Dei omnipotentis gratia indigeamus sive cogitandum, sive inchoandum, operandum ac perseveranter consummandum, et sine ipsa nihil boni nos posse ullatenus aut cogitare aut velle aut operari sciamus.

2. Ut Dei omnipotentis altissimo secretoque consilio credat atque fateatur, quosdam Dei gratuita misericordia ante omnia secula praedestinatos ad vitam, quosdam imperscrutabili justitia praedestinatos ad poenam. Ut id videlicet sive in salvandis sive in damnandis praedestinaverit, quod se praescierat esse judicando facturum, dicente propheta: qui fecit, quae futura sunt.

3. Ut credat et confiteatur cum omnibus Catholicis, sanguinem Domini nostri J. Ch. pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum, non autem pro illis, qui nunquam in illum crediderunt, neque hodie credunt, nunquamque credituri sunt, dicente ipso Domino: veniet enim filius hominis non ministrari, sed ministrare et dare animam suam in redemptionem pro multis.

4. Ut credat atque confiteatur, Deum omnipotentem omnes, quoscunque vult, salvare, et neminem posse salvari ullatenus, nisi quem ipse salvaverit; omnes autem salvari, quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius, ut salventur, dicente propheta: omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis .

Maugin behauptet (T. II. p. 277), es sei eine reine Elge von Hintmar, daß Prubentius die vier Kapitel von Ehiersy unterschrieben habe, aber schon Schröch (K. G. Ehl. 25. S. 97) und Geß (Biogr. Hintmars S. 37) bemerkten mit Recht: Maugin verrathe hier zu große Parteilichkeit und es sei wahrscheinlich, daß Prubentius, durch die Unwesenheit des für Hintmar eingenommenen Königs in Furcht geseht, die 4 Artikel zu Ehiersy angenommen, nachher aber, als er sich freier erklären konnte, alsobald seine Abneigung gegen dieselben an den Lag gelegt habe. Auch

Aufbewahrt von Hintmar in der praef. zu seinem Berke de praedest. bei Rigne in Bb. 125. S. 64. Maugin, T. II. p. 279. Bgl. Biggers, a. a. D. S. 541 f.