Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 97

Non loquentis, quin etiamsi nullus sit loquens, ut si voces formentur in aere, vel a dormiente, adhuc significant; et praeterea conceptus loquentis est extra audientem, non ergo est illi medium ad cognoscendam rem. Non imponentis: Quia non recordamur per vocem ipsius imponentis; neque ejus conceptum, qualis fuerit, cognoscimus; imo potest vox melius mihi repraesentare rem, quam imponens ipse conceperit; ergo conceptus imponentis non est ratio repraesentandi.

Respond. Neg. ant. Ad prob. Gonc. antec. Quia non omnia adaequate ibi numerantur. Et disting. cons. Ergo vox non significat rem mediante conceptu, tanquam ratione formali, aut tanquam primario, et immediato significato, conc. cons.: Ratio enim formalis significandi in voce est impositio, et in conceptu est similitudo. Mediante conceptu, ut principali significante, cujus vox est substitutum, et quasi instrumentum, neg. cons. Vox enim significat conceptum, quia vice ejus subrogatur, ut suppleat id ad quod non potest pertingere conceptus, ut scilicet tam sibi quam aliis manifestet exterius. Et ita vox se habet quasi substitutum, quod repraesentat tam suum principale, cui deservit (quod est verbum mentis, a quo, ut ait S. Thomas, quaest. rv de Verit., art. iv, ad 7, participat esse et significationem) quam id ad quod ordinatur, quod est res significata. Et sic voces significant conceptum ut principale significativum, res autem ut significant directe. Quas quidem repraesentant voces ut conceptas specificative et exercite; seu ly ut dicente conditionem, repraesentantur enim res conceptae, non tamen ly ut reduplicative sumpto pro statu in quo sunt cognita). Licet etiam aliquando voces significent res ut subsunt intentioni, et statui, quem

habent in mente. Et tunc ipsa intentio est quasi res repraesentata, sicut in intentionibus logicis species, gemis etc.

Ad secund. proh. Neg. ant. Voces enim significant ex conceptu imponentis, ut a quo suscipiunt significationem et impositionem; conceptura autem loquentis tanquam id pro quo subrogantur; ad hoc enim imponuntur, ut a quolibet loquentio subrogari possint loco sui conceptus. Gum autem voces a non loquente formantur, non sunt locutio illee voces, sed sonus materialis similis locutioni; unde non significant ex impositione, sed ex consuetudine, quam nos habemus cum similes voces audimus, quia illa; similes sunt vocibus, qute sunt locutio. Unde D. Thomas, i Part., Queest. u, art. in, ad 4, dicit: « Quod vox formata ab Angelo non est pioprie vox. » Et dato quod ista; essent vere voces, et non significant conceptum loquentis, quando sic formantur, non sequitur quod quando illum significant, diversa significatione significent conceptum et res, sed eadem significatione habente potestatem significandi utrumque, sed non semper utrumque exercente; nec enim semper advertimus ad conceptus loquentis discernendo illos a rebus. Et licet conceptus loquentis sit extra audientem secundum so est tamen illi pnesens per vocem, per quam redditur sensibilis.

Girca secundum punctum, scilicet: Quid voces principalius significent, res, an conceptus? Respondetur: Principalius significare res, nisi forte ipsa res significata sit conceptus, vei ejus intentio. Ratio est: Quia ipse conceptus ordinatur ultimate et principaliter ad repraesentandam ipsam rem, cujus est similitudo intentionalis; ergo vox, quee solum est instrumentum ipsius conceptus in repraesentando, et reddit