Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 96

vox diversis significationibus significaret res et conceptus, ita quod non subordinarentur inter se, omne nomen esset ecquivocum, et non repugnaret deponi ab una significatione ex illis altera remanente, sicque significaret conceptum et non rem, vel e converso, quod esset absurdum.

Adverte autem quod ipse conceptus potest significari dupliciter. Primo ut in se res quaedam est in actu signato, et ut cognoscibilis alio conceptu reflexo. Et hoc modo conceptus significatur speciali nomine ad hoc imposito, ut hoc nomine conceptus; significatur enim sicut aliae res. Alio modo conceptus significantur tanquam interiora quaedam signa, seu media concipiendi res, a quibus haec exteriora signa derivantur, quibus interiora manifestantur; et sic significantur conceptus a vocibus ut exercentes hoc munus.

Sed objicies: Datur duplex impositio ad significandas res et conceptus; ergo duplex significatio. Consequentia est nota et anteced. proh.: Quia prius voluerunt homines suos conceptus communicare in communi; deinde investigaverunt modum ad talem communicationem accomodatum, qui fuit impositio vocum; ergo interfuerunt duo actus, atque adeo duae impositiones. Et confirm.: Quia voces significant res ipsas ut quod, et doctrinaliter, id est tanquam id quod significatur in tradendis doctrinis; conceptus vero non significantur, sed indicantur: unde dicuntur voces substitui pro conceptibus, significare vero res.

Respond.: Illud argumentum nimis deficere. Tum quia idem probaret de significatione ipsarum rerum tantum; nam prius voluerunt homines quasi in communi significare res, deinde investigarunt modum, quo ipsas significarent mediante

impositione vocum. Tum etiam, quia velle, seu intendere aliquid facere, et postea eligendo medium quo faciendum est, illud exsequi, non inducit duplicem effectum; quia respectu ejusdem effectus debet dari intentio, et electio, et exeeutio; ergo non sequitur duplicem impositionem fuisse, quia duplici actu voluerunt intendendo et exsequendo.

Ad confir. respond.: Quod illa omnia pertinent ad unicam significationem, quia ordine quodam totum hoc significatur; nam eadem significatio vocis habet duplex officium, scilicet substituere pro rebus, quas manifestat, et secundo substituere pro conceptibus, qui ipsas res occulte et interius significant: quod totum fit unica significatione, et unica impositione, quia istud signum sensibile imponitur ad manifestandum illud signum interius, in ordine ad res cogitatas. Sicut minister Regis eodem ministerio et officio substituitur regi, ut principali, in ordine ad res aliquas gubernandas, ut ad finem.

Secundo objicies.: Vox non potest significare conceptum immediate, et rem mediate; ergo falso dicitur quod mediante conceptu rem significat, sed immediate debet significare illam, atque adeo diversa significatione. Anteced. probat.: Primo, quia conceptus non est res significata reflexe, id enim fit per hoc nomen conceptus; neque est ratio formalis significandi, quia haec est impositio; neque est conditio requisita ad significandum ex parte rei significatae, quia non significantur res ut conceptae, sed ut existentes in se. Secundo, quia voces non significant medio conceptu audientis, neque loquentis, neque imponentis; ergo nullo. Non audientis, quia ipse audiens non est, qui declarat suos conceptus, sed cui alterius conceptus declaratur-