Cursus Philosophicus Thomisticus
page 11
PRAEFATIO
AD LECTOREM.
Sistit se, o Lector candide, tuum in judicium Joannes a Sancto Thoma, verissimus Angelici Doctoris assecla, et fidelissimus Achates, qui sic S. Thomae mentem assecutus est, ut illius doctrinam divinius intellexerit nemo, luculentius scriptis nullus mandaverit, nemo utilius in lucem ediderit. Quare quod de S. Thoma insigni cum laude acclamarunt olim viri plures conspicui, illum sic D. Augustini spiritum ebibisse, ut animam tanti Patris et tanti Ecclesiae Doctoris in D. Thomam migrasse non dubitarint asserere, id de fidelissimo D. Thomae discipulo Joanne a S. Thoma possimus asseverare; sic enim tanti Magistri pressit vestigia, sic illius spiritu fuit informatus, ut non incongrue illius intelligibilis imago censeatur. Is doctrinam Philosophicam daturus in publicum ad hunc scopum collimavit ut sanctissimi Praeceptoris aemularetur modestiam, sensum et intelligentiam proderet, sanam et solidam doctrinam imitaretur; et quoniam in humano illo cherubino mirabilis invenitur ordo, doctriua clara, facundia grata, sententia firma, stylus brevis, aemulanda modestia, admiranda subtilitas, sed magis obstupescenda claritas, Joannes a S. Thoma has partes non sine stupore ita comparavit; ut an Thomas a S. Thoma differat vix facile sit judicare.
Cursu suo philosophico Logicam et Naturalem Philosophiam Auctor comprehendit. Porro Logicam in duas partes dividit, quarum prima dialecticas disputationes, quas Summulas vocant, complectitur, et circa formam logicalem versatur; secunda vero circa Praedicabilia et Praedicamenta, ac libros Posteriorum, tractatque de instrumentis logicalibus ex parte materiae, et posterioristica resolutionis. Et, ut sanctissimi Praeceptoris brevitatem imitaretur, immensam inextricabilium quaestionum silvam, et spinosa sophismatum dumeta, quae cum sint pungentia et mentibus onerosa, utilitatis nihil, dispendii vero non parum afferunt, curavit excidere; nervosis potius rationibus, quam phalerata verborum pompa doctrinam suam confirmat, paucis multa complectitur; humana quippe mens brevitate gaudet, prolixitate con-