Cursus Philosophicus Thomisticus
page 12
funditur atque, ut D. Ambrosius ait, « faciliora sunt qu brevius explicantur. » Naturalis Philosophi tres partes distinxit, quarum prima de natura in communi ejusque affectibus disserit; secunda, de ente mobili corruptibili, ad libros Aristotelis de Ortu et Interitu; tertia, de ente mobili animato, ai libros Aristotelis de Anima.
Jam opus in tria volumina compingere et redigere ordine servato, pre utilitate et commodo lectorum, bibliopol cur fuit; et ne illorum mens in conquirendis materiis ultro citroque dispersis distraheretur, illarum omnium unicus syllabus accuratissimus et amplissimus effectus est.
Vale.
APPROBATIO.
Cursum tum theologicum cum philosophicum R. P. Joannis a S. Thoma, Philippi IV Magni Hispaniarum Regis a confessionibus, ego id frascriptus Doctor Theologus Parisiensis accurate et non sine magna animi voluptate perlegi, nihilque nec minimum apicem orthodox fidei adversantem offendi, imo nihil quod sanctorum Patrum doctrinam non redoleat. Sed potissimum Doctoris Angelici mentem sic exprimit, ut S. Thomara Aquinatem in Joannem a Sancto Thoma, seu quantum ad profunditatem doctrin , seu quantum ad perspicuitatem, quodammodo transfusum existimare cogamur. Quamobrem, ut public consulatur utilitati, necessarium reorin lucem emitti. Lugduni hac die xxv Januarii 1663.
Fa. Joanmsb Robk.