Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 99
rei .convenire; sed uni et eidem termino simplici convenit terminare; resolutionem priorieticam et posterioristicam; ergo istae due terminationes non sunt differentiae essentialis essentialiter dividentes terminum. Min. prob.: Idem terminus, v. g. homo, quatenus fundat connexionem necessariam respectu propriarum passionum, aut praedicatorum essentialium, fundat resolutionem posterioristicam demonstrativam; respectu praedicatorum contingentium, fundat topieam. Quatenus vero respicit universalitatem aut particularitatem, affirmationem vel negationem, fundat i#* solutionem prioristicam, quae tota fundatur in Dici de omni, et dici de mittio, unde terminantur diversi modi et figurae formae syllogistica*. Ergo omnes isti respectus possunt eidem termino convenire, et sic neo essentialiter illum dividunt, sed sunt diversi respectus et formalitates in eodem inventae.
Dico secundo: Terminus enuntiativus essentialiter dividitur in nomen «t verbum, in categorematirowoq et syncategorematicum. Retiquis vero divisiones, licet dividant terminum secundum diversam rationem signi ex parte rei significata, non tamen dividunt ipsam essentialem rationem termini, ut ect peps propositionis. — Prima pars hujus conclus. prob.: Terminus epunciativus formalis consistit in ratione partis componentis et resolventis propositionem, ut supra dictam est; ergo illud per se et essentialiter dividet terminum, quod Psr se et essentialiter dividit rationem partis. Tunc ultra: Sed in ratione partis differunt essentialiter categorematicus et syncategorematicus, et nomen et verbum; ergo divisio termini in ista membra est divisio essentialis et per se. Prob. mjji.: Illa differunt essentialiter in
natione partis que differunt in modo componendi totum, essentia enim partis est esse compositivam totius; sed categorematicus et syncategorematicus, nomen et verbum differunt essentialiter in modo componendi enuntiationem; ergo differunt essentialiter in ratione partis et termini. Prob. min.: Categorematicus ex propria sua essentia habet esse partem principalem, quae significat aliquid per se, syncategorematicus habet esse partem per modum modificantis et significantis aliqualiter, unde dixit S. Thomas, i Periher., lect, i, «quod ista syncategoremata magis sunt colligatione» partium, quam partes »: ergo vera est minor quoad istam partem.
Quoad secundam, oonstat: Quia aomen componit ut extremum, verbum ut copula et unio; sed componere ut extremum et ut copula ex natura sua, est diverso modo habere rationem partis, ergo et termini. Distinctio enim specifica partium in ratione partis sumitur secundum diversas habitudines, et secundum diversum modum componendi totum ad quod ordinantur, ut patet in pede, oculo, aure, quee differunt specie in ratione partis, quidquid sit an etiam specie differant in ratione substantise. Ergo diversus modus componendi enuntiationem, qui reperitur in nomine et verbo facit ea essentialiter differre in ratione partis et termini.
Secunda pars propositae conclus., quod reliquae termini divisiones non sint essentiales, sed accidentales, neque dividant terminum in ratione partis, sed in ratione signi, constat discurrendo per eas. Nam divisio termini in mentalem, vocalem et scriptum est penes diversa subjecta, et penes diversum modum significandi. Mentalis enim significat naturaliter, vocalis et scriptus, ad placitum: quod materialiter se habet