Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 100

ad ipsam essentiam termini, quae consistit in secunda intentione et relatione partis. Divisio in univocum et aequivocum, communem et singularem, connotativum et absolutum, primae intentionis vel secundae, est etiam accidentalis, quia omnes istae divisiones fiunt ex parte diversae rei significatae, vel diversi modi significandi, non secundum diversam ordinabilitatem unius signi ad aliud, vel ad totum compositum in ratione partis. Imo potius sunt divisiones non signi logici, id est signi ut ordinatur ad fabricam et compositionem discursus et judicii, et ut est fabricativum operum logicalium, sed signi grammatici aut politici, id est signi ut diversas res significat. Ergo tota diversitas ex parte significantis aut significationis se tenet. Ergo non diversificant istae divisiones signum logicum aut terminum essentialiter, quia omnes isti termini ex parte diversi significati praecise differunt, quod materialiter se habet ad diversum modum componendi propositionem, vel syllogismum. Sicut in corpore humano caro, ossa et nervi differunt in ratione partis, quia diverso modo componunt; quod vero haec pars, nasus, vel auris sit hujus figurae, vel coloris non variat essentialiter rationem partis. Sic totum logicale, quod est propositio, tanquam principales partes sui respicit nomina, seu extrema ex quibus conflatur, et quibus tanquam ossibus innititur: verbum ut unionem, seu nervum, syncategoremata, ut colligationes et modos. Quod vero univoce, aequivoce, communiter, aut singulariter significent, materiale est ad rationem partis propositionis.

Dico ultimo: Divisio termini in praedicatum et subjectum, et in majus et minus extremum, non est essentialis, sed accidentalis. — Pro-

batur: Esse praedicatum et subjectum, majus aut minus extremum potest eidemmet termino convenire; ergo non sunt differentiae aut membra dividentia essentialiter rationem termini. Anteced. constat: Quilibet terminus (praeter syncategorema et verbum ut exercet munus copulae) qui potest esse subjectum, potest esse praedicatum; essentia enim termini extra propositionem invenitur, et ibi habet terminus esse subjicibile et praedicabile; de facto autem assumi intra propositionem in praedicatum et subjectum, majus aut minus extremum est quid accidentale et ad exercitum actuale termini ut componentis spectans, eidemque pro arbitrio intellectus potens competere. Ergo membra ista non diversificant terminum essentialiter.

Objicies primo, contra secund. conclus.: Signum est genus termini; ergo termini qui differunt essentialiter in ratione signi, a fortiori different essentialiter in ratione termini. Antec. constat ex supradictis: vox enim significativa adplacitum constituitur in definitione termini loco generis. Conseq. probat.: Membra quae dividunt essentialiter aliquod genus, non possunt solum accidentaliter dividere, aut diversificare speciem ex tali genere compositam; sed mentale et vocale, commune, singulare etc., dividunt essentialiter signum quod est genus termini; ergo non possunt solum accidentaliter dividere, aut diversificare terminum. Minor et cons. constant. Major patet exemplo: Si enim animal, quod est genus hominis, divideretur, aut diversificaretur essentialiter per aliqua membra, necesse esset quod eadem membra diversificarent essentialiter hominem et equum. Ergo, etc.

Respond. Disting. antec.: Signum est genus termini, si consideretur absolute signum et universalissime,